[94] (1) Cognitum hoc est tōtā cīvitāte. Rufinum omnēs execrātī mē laudibus tulēre. (2) Vēnerat ad nōs, priusquam istam dōnātiōnem perficeret, cum dissimilī istō frātre suō Pontiānus, pedēs nostrōs advolūtus veniam et oblīviōnem praeteritōrum omnium postulārat, flēns et manūs nostrās ōsculābundus ac dīcēns paenitēre quod Rufīnō et similibus auscultārit. (3) Petit posteā suppliciter, utī sē Lolliānō quoque Avītō clārissimō virō pūrgem, cui haud prīdem tīrōciniō ōrātiōnis suae fuerat ā mē commendātus. (4) Quippe compererat ante paucōs diēs omnia mē, ut ācta erant, ad eum perscrīpsisse. (5) Id quoque ā mē impetrat. Itaque acceptīs litterīs Carthāginem pergit, ubi iam prope exāctō cōnsulātūs suī mūnere Lolliānus Avītus tē, Maxime, opperiēbātur. (6) Is epistulīs meīs lectīs prō suā eximiā hūmānitāte grātulātus Pontiānō, quod cito errōrem suum corrēxisset, rescrīpsit mihi per eum quās litterās, dī bonī, quā doctrīnā, quō lepōre, quā verbōrum amoenitāte simul et iūcunditāte, prōrsus ut 'vir bonus dīcendī perītus'!
(7) Sciō tē, Maxime, libenter eius litterās audītūrum, et quidem, sī praelegam, meā vōce prōnūntiābō. Cedo tū Avītī epistulās, ut quae semper ōrnāmentō mihi fuērunt sint nunc etiam salūtī. (8) At tū licēbit aquam sinās fluere; namque optimī virī litterās ter et quater aveō quantōvis temporis dispendiō lēctitāre. (...)