[98] (1) At ille puellae meretrīcis blandīmentīs et lēnōnis patris illectāmentīs captus et possessus, exinde ut frāter eius animam ēdidit, relictā mātre ad patruum commigrāvit, quō facilius remōtīs nōbīs coepta perficerentur. (2) Favet enim Rufīnō Aemiliānus et prōventum cupit. (...) Ehem, rēctē vōs ammonētis: etiam suam spem bonus patruus temperat in istō ac fovet, quī sciat intestātī puerī lēgitimum magis quam iūstum hērēdem futūrum. (3) Nōllem hercule hoc ā mē prōfectum: nōn fuit meae moderātiōnis tacitās omnium suspīciōnēs palam abrumpere. Male vōs, quī suggessistis!
(4) Plānē quidem, sī vērum velīs, multī mīrantur, Aemiliāne, tam repentīnam circā puerum istum pietātem tuam, postquam frāter eius Pontiānus est mortuus, cum anteā tam ignōtus illī fueris, ut saepe nē in occursū quidem fīlium frātris tuī dē faciē agnōscerēs. (5) At nunc adeō patientem tē eī praebēs itaque eum indulgentiā corrumpis, adeō eī nūllā rē adversāre, ut per haec suspicāciōribus fidem faciās. Investem ā nōbīs accēpistī; vesticipem īlicō reddidistī. (6) Cum ā nōbīs regerētur, ad magistrōs itābat; ab iīs nunc magnā fugēlā in gāneum fūgit, amīcōs sēriōs aspernātur, cum adulēscentulīs postremissumīs inter scorta et pōcula puer hōc aevī convīvium agitat. (7) Ipse domī tuae rēctor, ipse familiae dominus, ipse magister convīviō. In lūdō quoque gladiātōriō frequēns vīsitur; nōmina gladiātōrum et pugnās et vulnera plānē quidem ut puer honestus ab ipsō lanistā docētur. (8) Loquitur numquam nisi Pūnicē et sī quid adhūc ā mātre graecissat; enim Latīnē loquī neque vult neque potest. (9) Audīstī, Maxime, paulō ante – prō nefās! – prīvignum meum, frātrem Pontiānī, disertī iuvenis, vix singulās syllabās fringultientem, cum ab eō quaererēs dōnāssetne illīs māter quae ego dīcēbam mē adnītente dōnāta.