[87] (1) Cēterum nequeō in animum indūcere tam stultum Aemiliānum esse, ut arbitrētur mihi litterās puerī et eiusdem accūsātōris meī offutūrās.

(2) Fuit et illa commentīcia epistula neque meā manū scrīpta neque vērisimiliter cōnficta, quā vidērī volēbant blanditiīs ā mē mulierem sollicitātam. Cūr ego blandīrem, sī magīā cōnfīdēbam? (3) Quā autem viā ad istōs pervēnit epistula, ad Pudentillam scīlicet per aliquem fidēlem missa, ut in rē tālī accūrārī solet? (4) Cūr praetereā tam vitiōsīs verbīs, tam barbarō sermōne ego scrīberem, quem īdem dīcunt nēquāquam Graecae linguae imperītum? Cūr autem tam absurdīs tamque tabernāriīs blanditiīs subigitārem, quem īdem aiunt versibus amātōriīs satis scītē lascīvīre? (5) Sīc est profectō, cuivīs palam est: hic, quī epistulam Pudentillae Graecātiōrem legere nōn potuerat, hanc ut suam facilius lēgit et aptius commendāvit.

(6) Sed iam dē epistulīs satis dictum habēbō, sī hoc ūnum addiderō: Pudentillam, quae scripserat dissimulāmentī causā et dērīdiculī:

ἐλθὲ τοίνυν, ἕως ἔτι σωφρονῶ

post hāsce litterās ēvocāsse ad sē fīliōs et nurum, cum hīs fermē duōbus mēnsibus conversātam. (7) Dicat hic pius fīlius, quid in eō tempore sequius agentem vel loquentem mātrem suam propter īnsāniam vīderit; neget eam ratiōnibus villicōnum et ūpiliōnum et equīsōnum sollertissimē subscrīpsisse; (8) neget frātrem suum Pontiānum graviter ab eā monitum, ut sibi ab īnsidiīs Rufīnī cavēret; neget vērē obiūrgātum, quod litterās, quās ad eum mīserat, vulgō circumtulisset nec tamen bonā fidē lēgisset; (9) neget post ista quae dīxī mātrem suam mihi apud vīllam iam prīdem condictō locō nupsisse.

(10) Quippe ita placuerat, in suburbānā vīllā potius ut coniungerēmur, nē cīvēs dēnuō ad sportulās convolārent, cum haud prīdem Pudentilla dē suō quīnquāginta mīlia nummum in populum expūnxisset eā diē, quā Pontiānus uxōrem dūxit et hīc puerulus togā est involūtus, (11) praetereā, ut convīviīs multīs ac molestiīs supersedērēmus, quae fermē ex mōre novīs marītīs obeunda sunt.

    article Nav
    Previous
    Next