[70] (1) Scrīpsistīne haec, Aemiliāne, quae lecta sunt? 'Nūbere illam velle et dēbēre sciō, sed quem ēligat nesciō.' Rectē tū quidem: nesciēbās. Pudentilla enim tibi, cuius īnfēstam malignitātem probē nōrat, dē ipsā rē tantum, cēterum dē petītōre nihil fatēbātur. (2) At tū dum eam putās etiamnum Clarō frātrī tuō dēnuptūram, falsā spē inductus fīliō quoque eius Pontiānō auctor adsentiendī fuistī.

(3)Igitur sī Clarō nubsisset, hominī rūsticānō et dēcrepitō senī, sponte eam dīcerēs sine ūllā magīā iam ōlim nupturisse; quoniam iuvenem tālem quālem dīcitis ēlēgit, coāctam fēcisse ais, cēterum semper nuptīās aspernātam. (4) Nescīstī, improbe, epistulam tuam dē istā rē tenērī, nescīstī tē tuōmet testimōniō convictum īrī. Quam tamen epistolam Pudentilla testem et indicem tuae voluntātis, ut quae tē levem et mūtābilem nec minus mendācem et impudentem scīret, māluit retinēre quam mittere.

(5) Cēterum ipsa dē eā rē Pontiānō suō Rōmam scrīpsit, etiam causās cōnsiliī suī plēnē allēgāvit. (6) Dīxit illa omnia dē valētūdine: nihil praetereā esse, cūr amplius dēbēret obdūrāre; hērēditātem avītam longā viduitāte cum dēspectū salūtis suae quaesīsse; eandem summā industriā auxisse; (7) iam deum voluntāte ipsum uxōrī, frātrem eius virīlī togae idōneōs esse; tandem aliquandō sē quoque paterentur sōlitūdinī suae et aegritūdinī subvenīre; (8) cēterum dē pietāte suā et suprēmō iūdiciō nihil metuerent; quālis vidua eīs fuerit, tālem nūptam futūram. Recitārī iubēbō exemplum epistolae huius ad fīlium missae. (...)

    Aemiliānus –ī m.: Sicinius Aemilianus, principal accuser, uncle of Sicinius Pontianus and Sicinius Pudens.

    nūbō nūbere nūpsī nūptum: to marry

    Pudentilla –ae f.: Aemilia Pudentilla, married first to Sicinius Amicus and then to Apuleius; mother of Sicinius Pontianus and Sicinius Pudens.

    (2)

    īnfestus –a –um: hostile, aggressive

    malignitas –tātis f.: spite, ill-will

    probus –a –um: good, honest

    petītor –ōris m.: one who tries to obtain something; a candidate for office

    etiamnum or etiamnunc: yet, even at this (or that) time.

    (2)

    dēnūbō –nūbere –nūpsī –nuptum: to marry

    indūcō inducere indūxī inductus: to lead on, persuade, influence

    adsentiō –īre –sēnsī –sēnsus: to agree

    Pontiānus –ī m.: Sicinius Pontianus: Roman knight, elder son of Sicinius Amicus and Aemilia Pudentilla, now dead.

    rūsticānus –a –um: hillbilly, rustic

    (3)

    dēcrepitus –a –um: very old, decrepit

    sponte: voluntarily

    magīa –ae f.: magic, sorcery

    nupturiō –īre –īvī —: to desire to marry

    nuptiae –ārum f. pl.: marriage

    aspernor –ārī –ātus sum: to reject

    improbus –a –um: shameless, wicked

    (4)

    -met: an enclitic intensifies personal pronouns

    testimōnium testimōni(ī) n.: testimony

    convincō convincere convīcī convīctus: to prove wrong, refute

    index indicis m.: indication, sign, witness

    mūtābilis –e: changeable, fickle

    mendāx –ācis: false, deceitful, lying

    impudēns –ntis: shameless

    allēgō (adl–) –āre: to relate, set out, relay

    (5)

    valētūdō valētūdinis f.: state of health

    (6)

    amplius: further

    obdūrō obdūrāre obdūrāvī obdūrātus: hold out, endure

    hērēditās hērēditātis f.: inheritance

    avītus –a –um: of a grandfather, ancestral

    viduitās –ātis f.: widowhood, staying single

    dēspectus -ūs m.: disregard, neglect

    industria industriae f.: diligence

    toga virīlis: the toga of manhood, adopted by males at around age 14

    (7)

    idōneus –a –um: appropriate

    sōlitūdō –inis f.: solitude

    aegritūdō –inis f.: sickness, grief

    subveniō subvenīre subvēnī subventum: to aid

    suprēmum iudicium: last will and testament

    (8)

    vidua viduae f.: unmarried woman, widow

    nupta –ae f.: wife, bride

    recitō recitāre recitāvī recitātus: to read aloud

    article Nav
    Previous
    Next