[82] (1) Obiūrgātiō erat mātris ad fīlium, quod mē, tālem virum quālem sibi praedicāsset, nunc dē Rufīnī sententiā magum dictitāret. (2) Verba ipsa ad hunc modum sē habēbant:
Ἀπολέϊος μάγος, καὶ ἐγὼ ὑπ' αὐτοῦ μεμάγευμαι καὶ ἐρῶ. ἐλθὲ τοίνυν πρὸς ἐμέ, ἕως ἔτι σωφρονῶ
(3) Haec ipsa verba Rufīnus quae Graecē interposuī, sōla excerpta et ab ōrdine suō sēiugāta, quasi cōnfessiōnem mulieris, circumferēns et Pontiānum flentem per forum ductāns, vulgō ostendēbat, ipsās mulieris litterās illātenus quā dīxī legendās praebēbat, (4) cētera suprā et īnfrā scripta occultābat. Turpiōra esse quam ut ostenderentur dictitābat; satis esse cōnfessiōnem mulieris dē magīā cognōscī. (5) Quid quaeris? Verisimile omnibus visum. Quae purgandi mei gratiā scripta erant, eadem mihi immanem invidiam apud imperītōs concivēre. (6) Turbābat impūrus hic in mediō forō bacchābundus, epistulam saepe aperiēns prōquirītābat: 'Āpulēius magus: dīcit ipsa quae sentit et patitur. Quid vultis amplius?' (7) Nēmō erat quī prō mē ferret ac sīc respondēret: 'Tōtam sōdēs epistulam cedo, sine omnia īnspiciam, ā prīncipiō ad fīnem perlegam. (8) Multa sunt, quae sōla prōlāta calumniae possint vidērī obnoxia. Cuiavis ōrātiō īnsimulārī potest, sī ea quae ex priōribus nexa sunt prīncipiō suī defraudentur, sī quaedam ex ōrdine scrīptōrum ad lubīdinem supprimantur, sī quae simulātiōnis causā dicta sunt adsevērantis prōnūntiātiōne quam exprobrantis lēgantur.' (9) Haec et id genus ea quam meritō tunc dīcī potuērunt! Ipse ōrdō epistulae ostendat.