[65] (1) Dē nōmine ut inpraesentiārum satis dīxī. Quod superest, nec ipse sum nescius quōsdam circumstantium cupere audīre, cūr nōn argentō vel aurō, sed potissimum ex lignō simulācrum fierī voluerim, (2) idque eōs arbitror nōn tam ignōscendī quam cognōscendī causā dēsīderāre, (3) ut hōc etiam scrūpulō līberentur, cum videant omnem suspīciōnem crīminis abundē cōnfūtātam. (4) Audī igitur, cui cūra cognōscere est, sed animō quantum potes ērēctō et attentō, quasi verba ipsa Platōnis iam sēnis dē novissimō Lēgum librō audītūrus: (5) θεοῖσιν δὲ ἀναθήματα χρεὼν ἔμμετρα τὸν μέτριον ἄνδρα ἀνατιθέντα δωρεῖσθαι. γῆ μὲν οὖν ἑστία τε οἰκήσεως ἱερὰ πᾶσι πάντων θεῶν· μηδεὶς οὖν δευτέρως ἱερὰ καθιερούτω θεοῖς. (6) Hoc eō prohibet, ut dēlūbra nēmō audeat prīvātim cōnstituere. Cēnset enim satis esse cīvibus ad immolandās victimās templa pūblica. Deinde subnectit: (7) χρυσὸς δὲ καὶ ἄργυρος ἐν ἄλλαις πόλεσιν ἰδίᾳ καὶ ἐν ἱεροῖς ἐστιν ἐπίφθονον κτῆμα, ἐλέφας δὲ ἀπὸ λελοιπότος ψυχὴν σώματος οὐκ εὔχαρι ἀνάθημα, σίδηρος δὲ καὶ χαλκὸς πολέμων ὄργανα· ξύλου δὲ μονόξυλον ὅ τι ἂν θέλῃ τις ἀνατιθέτω, καὶ λίθου ὡσαύτως. (8) Ut omnium assēnsus dēclārāvit, Maxime quīque in cōnsiliō estis, competentissimē videor ūsus Platōne ut vītae magistrō, ita causae patrōnō, cuius lēgibus obēdientem mē vidētis.

    impraesentiārum: at present

    nescius –a –um: ignorant, unaware

    circumstō circumstāre circumstetī: to stand around

    potissimum: especially

    līgnum lignī n.: wood

    simulācrum simulācrī n.: likeness; statue

    īgnōscō īgnōscere īgnōvī īgnōtus: to pardon, forgive

    (2)

    scrūpulus –ī m.: a cause for uneasiness or misgiving

    (3)

    līberō līberāre līberāvī līberātus: to free

    suspiciō -ōnis f.: suspicion

    abundē: sufficiently, enough, amply

    cōnfūtō –āre: to refute, disprove

    Platō –ōnis m.: Plato the philosopher

    (4)

    dēlūbrum –ī n.: temple, a shrine

    (6)

    prīvātim: privately

    immolō immolāre immolāvī immolātus: to sacrifice, offer an animal victim

    victima –ae f.: an animal offered in sacrifice; a victim

    subnectō –ere –nexuī –nexus: to add

    assēnsus or adsēnsus –ūs m.: applause, approval

    (8)

    dēclārō dēclārāre dēclārāvī dēclārātus: to make clear, reveal

    Māximus –ī m.: Maximus

    competenter (adv.): suitably, appropriately, effectively

    patrōnus patrōnī m.: protector, lawyer, advocate

    obēdiō –īre: to obey, comply with

    article Nav
    Previous
    Next