[99] (1) Testor igitur tē, Claudī Maxime, vōsque, quī in cōnsiliō estis, vōsque etiam, quī tribūnal mēcum adsistitis, haec damna et dēdecora mōrum eius patruō huic et candidātō illō socerō adsignanda (2) mēque posthāc bonī cōnsultūrum, quod tālis prīvignus cūrae meae iugum cervīce excusserit, neque posteā prō eō mātrī eius supplicātūrum.
(3) Nam, quod paenissimē oblītus sum, nūperrimē cum testāmentum Pudentilla post mortem Pontiānī fīliī suī in malā valētūdine scriberet, diū sum adversus illam renīsus, nē hunc ob tot īnsignēs contumēliās, ob tot iniūriās exhērēdāret. (4) Ēlogium gravissimum iam tōtum medius fīdius perscrīptum ut abolēret, impēnsīs precibus ōrāvī. Postrēmō, nī impetrārem, dīversūrum mē ab eā comminātus sum; mihi hanc veniam tribueret, malum fīlium beneficiō vinceret, mē invidiā omnī līberāret. (5) Nec prius dēstitī quam ita fēcit.
Doleō mē hunccē scrūpulum Aemiliānō dēmpsisse, tam inopīnātam rem eī indicāsse. Spectā quaesō Maxime, ut hīsce audītīs subitō obstipuerit, ut oculōs ad terram dēmīserit. (6) Enim longē sequius ratus fuerat, nec inmeritō: mulierem fīliī contumēliīs īnfectam, meīs officiīs dēvīnctam sciēbat. Dē mē quoque fuit quod timēret: quīvīs vel aequē ut ego spernēns hērēditātis tamen vindicārī dē tam inofficiōsō prīvignō nōn recūsāsset. (7) Haec praecipuē sollicitūdō eōs ad accūsātiōnem meī stimulāvit: hērēditātem omnem mihi relictam falsō ex suā avāritiā coniectāvēre. Solvō vōs in praeteritum istō metū. Namque animum meum neque hērēditātis neque ultiōnis occāsiō potuit locō dēmovēre. (8) Pugnāvī cum īrātā mātre prō prīvignō malō vitricus, velutī pater prō optimō fīliō adversus novercam, nec satis fuit, nī bonae uxōris prōlixam līberālitātem circā mē nimiō plūs aequō coercērem.