[90] (1) Missa haec faciō. Veniō nunc ad ipsum stirpem accūsātiōnis, ad ipsam causam maleficiī. Respondeat Aemiliānus et Rūfīnus, ob quod ēmolumentum, etsī maximē magus forem, Pudentillam carminibus et venēnis ad mātrimōnium pellexissem. 

(2) Atque ego sciō plērōsque reōs alicuius facinoris postulātōs, sī fuisse quaepiam causae probārentur, hōc ūnō sē tamen abundē dēfendisse, vītam suam procul ab huiusmodī sceleribus abhorrēre nec id sibi obesse dēbēre, quod videantur quaedam fuisse ad maleficiundum invītāmenta; (3) nōn enim omnia quae fierī potuerint prō factīs habenda, rērum vicēs variās ēvenīre; certum indicem cuiusque  animum esse; quī semper eōdem ingeniō ad virtūtem vel malitiam mōrātus firmum argūmentum est accipiendī crīminis aut respuendī.

(4) Haec ego quamquam possim meritō dīcere, tamen vōbīs condōnō, nec satis mihi dūcō, sī mē omnium quae īnsimulāstis abundē pūrgāvī, <ni>sī nusquam passus sum vel exiguam suspīciōnem magīae cōnsistere. (5) Reputāte vōbīscum, quantā fīdūciā innocentiae meae quantōque dēspectū vestrī agam: sī ūna causa vel minima fuerit inventa, cūr ego dēbuerim Pudentillae nuptiās ob aliquod meum commodum appetere, sī quamlibet modicum ēmolumentum probāveritis, (6) ego ille sim Carmendās vel Damigeron vel † hīs † Mōsēs vel Iōhannēs vel Apollobex vel ipse Dardanus vel quīcumque alius post Zōroastren et Hostanēn inter magōs celebrātus est.

    article Nav
    Previous
    Next