[96] (1) Nunc enim mihi, quod aegrē ferō, ā commemorātiōne tantī virī ad pestēs istās ōrātiō revolvenda est. (2) Audēsne tē ergō, Aemiliāne, cum Avītō cōnferre? Quemne ille bonum virum ait, cuius animī disputātiōnem tam plēnē suīs litterīs collaudat, eum tū magīae, maleficiī crīminis īnsectābere? (3) An invāsisse mē domum Pudentillae et concipilāre bona eius tū magis dolēre dēbēs quam doluisset Pontiānus, quī mihi ob paucōrum diērum vestrō scīlicet īnstīnctū ortās simultātēs etiam absentī apud Avītum satisfēcit, quī mihi apud tantum virum grātiās ēgit?
(4) Putā mē ācta apud Avītum, nōn litterās ipsīus lēgisse. Quid possēs vel † quās quis in istō negōtiō accūsāre? Pontiānus ipse quod ā mātre dōnātum accēperat meō mūnerī acceptum ferēbat, Pontiānus mē vitricum sibi contigisse intimīs affectiōnibus laetābātur. (5) Quod utinam incolumis Carthāgine revertisset! Vel, quoniam sīc eī fuerat fātō dēcrētum, utinam tū, Rūfīne, suprēmum eius iūdicium nōn impedīssēs! Quās mihi aut cōram aut dēnique in testāmentō grātiās ēgisset! (6) Litterās tamen, quās ad mē Carthāgine vel iam adveniēns ex itinere praemīsit, quās adhūc validus, quās iam aeger, plēnās honōris, plēnās amōris, quaesō, Maxime, paulisper recitārī sinās, (7) ut sciat frāter eius, accūsātor meus, quam in omnibus minor vitae curriculum cum frātre optumae memoriae virō currat. (...)