[83] (1) At tū, Aemiliāne, recognōsce, an et haec mēcum testātō dēscrīpseris:
βουλομένην γάρ με δι ̓ ἃς εἶπον αἰτίας γαμηθῆναι, αὐτὸς ἔπεισας τοῦτον ἀντὶ πάντων αἱρεῖσθαι, θαυμάζων τὸν ἄνδρα καὶ σπουδάζων αὐτὸν οἰκεῖον ἡμῖν δι ̓ ἐμοῦ ποιεῖσθαι. νῦν δὲ ὡς κατήγοροι ἡμῶν κακοήθεις σε ἀναπείθουσιν, αἰφνίδιον ἐγένετο Ἀπολέϊος μάγος, καὶ ἐγὼ μεμάγευμαι ὑπ ̓ αὐτοῦ καὶ ἐρῶ. ἐλθὲ τοίνυν πρὸς ἐμέ, ἕως ἔτι σωφρονῶ.
(2) Ōrō tē, Maxime, sī litterae, ita ut partim vōcālēs dīcuntur, etiam propriam vōcem ūsūrpārent, sī verba, ita ut poētae aiunt, pinnīs apta vulgō volārent, (3) nōnne, cum prīmum epistolam istam Rufīnus malā fidē excerperet, pauca legeret, multa et meliōra sciēns reticēret, nōnne tunc cēterae litterae scelestē sē dētinērī prōclāmāssent, verba suppressa dē Rufīnī manibus forās ēvolāssent, tōtum forum tumultū complēssent? (4) 'Sē quoque ā Pudentillā missās, sibi etiam quae dīcerent mandāta; improbō ac nefāriō hominī per aliēnās litterās falsum facere temptantī nec auscultārent, sibi potius audīrent; (5) Apuleium magiae nōn accūsātum ā Pudentilla, sed accūsante Rufīnō absolūtum.' (6) Quae omnia etsī tum dicta nōn sunt, tamen nunc, cum magis prōsunt, lūce inlūstrius appārent. Patent artēs tuae, Rūfīne, fraudēs hiant, dētēctum mendācium est. (7) Vēritās ōlim interversa nunc sē effert et velut altō barathrō calumniās ēmergit.