[81] (1) Haec usque adhūc lēcta sunt. Superest ea pars epistulae, quae similiter prō mē scrīpta in mēmet ipsum vertit cornua, ad expellendum ā mē crīmen magīae sēdulō missa memorābilī fraude Rufīnī vicem mūtāvit et ultrō contrāriam mihi opīniōnem quōrundam Oeēnsium quasi magō quaesīvit.

(2) Multa fandō, Maxime, audīstī, etiam plūra legendō didicistī, nōn pauca experiendō comperistī, sed enim versūtiam tam īnsidiōsam, tam admīrābilī scelere cōnflātam negābis tē umquam cognōvisse. (3) Quis Palamēdēs, quis Sīsyphus, quis dēnique Eurybātēs aut Phrynōndās tālem excōgitāsset? (4) Omnēs istī quōs nōmināvī et sī quī praetereā fuērunt dolō memorandī, sī cum hāc ūnā Rufīnī fallāciā contendantur, maccī prōrsus et buccōnēs vidēbuntur. (5) Ō mīrum commentum! Ō subtīlitās digna carcere et rōbore! Quis crēdat efficī potuisse, ut quae dēfēnsiō fuerat, eadem, manentibus eīsdem litterīs, in accūsātiōnem trānsverterētur? Est hercule incrēdibile. Sed hoc incrēdibile quī sit factum, probābō.

    article Nav
    Previous
    Next