Hās postquam maestō prōfūdit pectore vōcēs

supplicium saevīs exposcēns ānxia factīs,

adnuit invictō caelestum nūmine rēctor,

quō mōtū tellūs atque horrida contremuērunt  205

aequora concussitque micantia sīdera mundus.

Ipse autem caecā mentem cālīgine Thēseus

cōnsitus oblītō dīmīsit pectore cūncta

quae mandāta prius cōnstantī mente tenēbat,

dulcia nec maestō sustollēns signa parentī  210

sospitem Erechthēum sē ostendit vīsere portum

namque ferunt ōlim, classī cum moenia dīvae

linquentem gnātum ventīs concrēderet Aegeus,

tālia complexum iuvenī mandāta dedisse.

    profundō –ere –fūdī –fūsus: pour forth

    exposcō –ere –poposcī: ask for, demand, beg

    ānxius –a –um: anxious

    adnuō –ere –nuī (ūtus –rare): nod assent; consent

    invictus –a –um: unvanquished

    caelestis –is m. or f.: a god or goddess

    rēctor –ōris m.: steersman, ruler

    mōtus mōtūs m.: motion, movement 205

    horridus –a –um: rough, rugged, wild, uncouth, harsh

    contremō –ere –uī: tremble violently

    concutiō –cutere –cussī –cussus: cause to vibrate; shake

    micō micāre micuī: quiver, dart, flicker; flash, glitter, gleam

    cālīgō –inis f.: darkness, murk

    Thēseus –ī m.: son of Aegeus, seducer of Ariadne (later husband of her sister Phaedra), slayer of the Minotaur

    cōnserō –ere –sēvī –situs (satus): sow, plant; beset

    oblīvīscor oblīvīscī oblītus sum: forget, w/ gen. or acc. of object forgotten

    mandātum –ī n.: command

    cōnstāns cōnstantis: steady, resolute, steadfast

    sustollō –ere: raise 210

    sōspes –itis: safe

    Erectheus –eī m.: legendary king of Athens

    vīsō vīsere vīsī vīsus: go to see; look at, gaze at, view

    portus portūs m.: harbor, port

    dīva –ae f.: goddess; any female immortal, e.g., the sea nymph Thetis

    linquō linquere līquī: leave, quit

    concrēdō –ere –didī –ditus: entrust

    Aegeus –eī m.: king of Athens, father of Theseus

    complector complectī complexus sum: embrace, surround

    article Nav
    Next
    Previous