Multās per gentēs et multa per aequora vectus
adveniō hās miserās, frāter, ad īnferiās,
ut tē postrēmō dōnārem mūnere mortis
et mūtam nēquīquam alloquerer cinerem,
quandoquidem fortūna mihī tete abstulit ipsum, 5
Heu miser indignē frāter adēmpte mihī.
nunc tamen intereā haec, prīscō quae mōre parentum
trādita sunt trīstī mūnere ad īnferiās,
accipe frāternō multum mānantia flētū,
atque in perpetuum, frāter, avē atque valē. 10
vocabulary
īnferiae īnferiārum f.: offerings made to a dead person's manes; rites in honor of the dead
postrēmus –a –um: final
mūtus –a –um: inarticulate, mute, dumb, silent
nēquīquam: to no purpose, in vain
alloquor alloquī allocūtus: speak to, address
quandōquidem: rel. since 5
heu: interj., alas
indīgnus –a –um: unworthy; undeserved
adimō adimere adēmī adēmptus: remove, take
intereā: in the meantime; with adversative force, in these circumstances
priscus –a –um: ancient, olden, old-fashioned, archaic
īnferiae īnferiārum f.: offerings made to a dead person's manes; rites in honor of the dead
frāternus –a –um: of or from a brother, fraternal
multum: adj. & more
mānō mānāre mānāvī mānātus: flow, run, frip
flētus fletūs m.: weeping; tears
aveō (haveō) –ēre: desire, yearn