Sī quicquam cupidō atque optantīque optigit umquam
īnspērantī, hoc est grātum animō propriē.
Quārē hoc est grātum nōbīs quoque cārius aurō
quod tē restituis, Lesbia, mī cupidō.
restituis cupidō atque īnspērantī, ipsa refers tē 5
nōbīs. Ō lūcem candidiōre notā!
Quis mē ūnō vīvit fēlīcior aut magis hāc est
optandus vītā dīcere quis poterit?
vocabulary
cupidus –a –um: desirous, eager
optingō –tingere –tigī: occur, fall to one's lot
inspērans –ntis: not hoping or expecting
propriē: properly; particularly, especially; in the strictest or truest sense
quod: because, the fact that
restituō restituere restituī restitūtus: rebuild; restore, cure; give back unharmed or in its original state 5
Lesbia –ae f.: poetic name given the woman loved by Catullus
ō: interjection, expressing grief, pleasure, indignation, or adjuration
nota notae f.: mark; quality, character