Salāx taberna vōsque contubernālēs,
ā pilleātīs nōna frātribus pīla,
sōlīs putātis esse mentulās vōbīs,
sōlīs licēre, quidquid est puellārum,
cōnfūtuere et putāre cēterōs hircōs? 5
An, continenter quod sedētis īnsulsī
centum an ducentī, nōn putātis ausūrum
mē ūnā ducentōs irrumāre sessōrēs?
Atquī putāte: namque tōtius vōbīs
frontem tabernae sōpiōnibus scrībam. 10
Puella nam mī, quae meō sinū fūgit,
amāta tantum quantum amābitur nūlla,
prō quā mihī sunt magna bella pugnāta,
cōnsēdit istīc. Hanc bonī beātīque
omnēs amātis, et quidem, quod indignum est, 15
omnēs pusillī et sēmitāriī moechī;
tū praeter omnēs ūne dē capillātīs,
cunīculōsae Celtibēriae fīlī,
Egnāti. Opāca quem bonum facit barba
et dēns Hibērā dēfricātus ūrīnā. 20
vocabulary
salax –ācis: oversexed; lascivious
taberna tabernae f.: hut; inn, hostel
contubernālis –is m./f.: tentmate, comrade-in-arms
pilleātus –a –um: wearing a felt cap (pilleus)
novem; nōnus –a –um: ninth
pīla –ae f.: pillar, column
mentula mentulae f.: penis
confutuō –ere: have sexual intercourse with 5
hircus –ī m.: he goat
continenter: in an unbroken line
quod: because, the fact that
insulsus –a –um: witless, stupid
ducentī –ae –a; ducentēsimus –a –um: two hundred
ūnā: together; at the same time
irrumō irrumāre irrumāvī irrumātus: to force someone to give oral sex (fellatio), as a means of humiliating him
sessor –ōris m.: one who sits
atquī or atquīn: conj., but; moreover
namque: explanatory conj., for
sōpiō sōpīre sōpīvī sōpītum: penis 10
cōnsīdō cōnsīdere cōnsēdī cōnsessus: to take a seat, sit, settle; take up a position
istīc: there by you, over where you are
indīgnus –a –um: unworthy; undeserved 15
pusillus –a –um: puny
sēmitārius –a –um: of or associated with byways and alleys
moechus moechī m.: adulterer, sexual aggressor; fornicator
capillātus –a –um: long-haired
cunīculosus –a –um: abounding in rabbits
Celtibēria –ae f.: Celtiberia, district in the northeastern part of central Spain, so-called because its natives were a mixture of Celts and Iberians
Egnātius –iī m.: Roman nomen gentile
opācus –a –um: dark
barba –ae f.: beard
dēns dentis m.: tooth 20
Hibērus –ī m.: of Iberia, Spanish
dēfricō dēfricāre dēfricuī dēfricātus: rub thoroughly; scour
ūrīna –ae f.: urine