Alfēne immemor atque ūnanimīs false sodālibus,
iam tē nīl miseret, dūre, tuī dulcis amīculī?
Iam mē prōdere, iam nōn dubitās fallere, perfide?
Nec facta impia fallācum hominum caelicolīs placent.
Quae tū neglegis ac mē miserum dēseris in malīs. 5
Ē
Certē tūte iubēbās animam trādere, inīque, mē
indūcēns in amōrem, quasi tūta omnia mī forent.
Ī
ventōs irrita ferre ac nebulās āereās sinis. 10
Sī tū oblītus es, at dī meminērunt, meminit Fidēs,
quae tē ut paeniteat postmodo factī faciet tuī.
vocabulary
Alfenus –ī m.: nomen gentile of P. Alfenus Varus and others
immemor –oris: forgetful, heedless, feckless
ūnanimus –a –um: sharing a single attitude, like-minded
sodālis sodālis m.: crony, buddy, comrade
miseret miserēre miseruit/miseritum est: impers., feel sorry for; dep., have pity
amīculus –ī m.: friend (dim. of amicus)
perfidus –a –um: treacherous, perfidious
impius –a –um: wicked, irreligious, without pietas
fallax –ācis: treacherous, deceptive
caelicola –ae m./f.: an inhabitan of heaven, god or goddess
neglegō neglegere neglēxī neglēctus: regard as of no consequence, be indifferent to, disregard, ignore, fail to respect 5
malum malī n.: trouble, misfortune, woe, aliment
ēheu: interj., Alas!
inīquus –a –um: uneven; unfair, ill-disposed
indūcō inducere indūxī inductus: lead or bring in, admit
retrahō –ere –trāxī –trāctus: drag backwards; withdraw
dictum dictī n.: anything said; word, saying
irritus (inritus) –a –um: not ratified, null and void; empty, unfulfilled, vain 10
nebula –ae f.: mist, cloud
āerius –a –um: of the air, airy
oblīvīscor oblīvīscī oblītus sum: forget, w/ gen. or acc. of object forgotten
paenitet paenitēre paenituit: cause dissatisfaction or regret (impers. const. w/ acc. of person affected & gen. of cause)
postmodo: later