Pēdīcābō ego vōs et irrumābō,

Aurēlī pathice et cinaede Fūrī,

quī mē ex versiculīs meīs putāstis,

quod sunt molliculī, parum pudīcum.

Nam castum esse decet pium poētam  5

ipsum, versiculōs nihil necesse est;

quī tum dēnique habent salem ac lepōrem,

sī sunt molliculī ac parum pudīcī,

et quod prūriat incitāre possunt,

nōn dīcō puerīs, sed hīs pilōsīs  10

quī dūrōs nequeunt movēre lumbōs.

Vōs, quod mīlia multa bāsiōrum

lēgistis, male mē marem putātis?

Pēdīcābō ego vōs et irrumābō.

    pēdīcō –āre –āvī –ātum: sodomize, bugger, or inflict anal sex upon a person (sts. as a way of humiliating him)

    irrumō irrumāre irrumāvī irrumātus: to force someone to give oral sex (fellatio), as a means of humiliating him

    Aurēlius –iī m.: belonging to the Roman gens Aurelia

    pathicus –a –um: a pathic or catamite, one who submits to anal sex

    cinaedus –a –um: a catamite or passive homosexual, one who submits to anal intercourse; an effeminate male

    Fūrius –iī m.: Roman nomen gentile

    versiculus versiculī m.: light verse, a short line of verse, epigrammatic verse (dim. of versus)

    quod: because, the fact that

    molliculus (mollicellus) –a –um: somewhat voluptuous, unmanly, or erotic (dim. of mollis)

    pudīcus –a –um: chaste, decent, sexually modest

    sāl salis m.: salt; fig., of a quality that gives character and flavor, wit; by metonymy, the sea 7

    lepor lepōris m.: charm, grace, wit; term of endearment

    prūriō prūrīre: itch, tingle; have a sexual craving, be sexually excited

    incitō incitāre incitāvī incitātus: incite, provoke, stir

    pilōsus –a –um: hairy, shaggy 10

    nequeō nequīre nequiī/nequīvī nequitum: to be unable (to)

    lumbus lumbī m.: groin, pl. loins

    bāsium bāsī(ī) n.: a kiss

    mās maris: a male

    article Nav
    Next
    Previous