CAPUT 1

[1]       Sānctus Brendānus, fīlius Finlocha nepōtis Altī, dē genere Eogēnī, stāgnī Lēn regiōnis Mumenensium ortus fuit.  Erat vir magnae abstinentiae et in virtūtibus clārus, trium mīlium ferē monachōrum pater.
[2]       Cum esset in suō certāmine, in locō quī dīcitur Saltus Virtūtum Brendānī, contigit ut quīdam patrum ad illum quōdam vespere vēnisset, nōmine Barrindus, nepōs Neil.    
[3]       Cumque interrogātus esset multīs sermōnibus ā praedictō sānctō patre, coepit lacrimāre et sē prostrāre in terram et diūtius permanēre in ōrātiōne.  [4] Sānctus Brendānus ērēxit illum dē terrā et ōsculātus est eum, dīcēns: “Pater, cūr trīstitiam habēmus in adventū tuō?  Nōnne ad cōnsōlātiōnem nostram vēnistī?  [5] Magis laetitiam tū dēbēs frātribus praeparāre.  Indicā nōbīs verbum Deī, atque refice animās nostrās dē dīversīs mīrāculīs quae vīdistī in ōceanō.”
[6]       Tunc Sānctus Barrindus, explētīs sermōnibus sānctī Brendānī, coepit nārrāre dē quādam īnsulā, dīcēns: [7] “Fīliolus meus Mernoc atque prōcūrātor pauperum Chrīstī cōnfugit ā faciē meā et voluit esse sōlitārius.  Invenitque īnsulam iuxtā Montem Lapidis, nōmine Dēliciōsa. [8] Post multum vērō tempus nūntiātum est mihi quod plūrēs monachōs sēcum habuisset, et Deus multa mīrābilia per illum ostendit.  Itaque perrēxī illūc, ut vīsitāssem fīliolum meum.
[9]      “Cumque appropinquāssem iter trium diērum, in occursum mihi festīnāvit cum frātribus suīs: revēlāvit enim Dominus sibi adventum meum. [10] Nāvigantibus nōbīs in praedictam īnsulam occurrērunt obviam, sīcut exāmen apum, ex dīversīs cellulīs, frātrēs.
[11]       Erat enim habitātiō eōrum sparsa; tamen ūnanimiter illōrum conversātiō in spē et fide et cāritāte, ūna refectiō, et ad opus Deī ūna ecclēsia perficiendum. [12] Nihil aliud cibī ministrātur nisi pōma et nucēs atque rādīcēs et cētera genera herbārum. Frātrēs post complētōrium in suās singulās cellulās usque ad gallōrum cantūs seu pulsum campanae †.
[13]     “Pernoctantibus nōbīs et perambulantibus tōtam īnsulam, meus fīliolus dūxit mē ad lītus maris contrā occidentem, ubi erat nāvicula, et dīxit mihi: [14] ‘Pater, ascende in nāvim et nāvigēmus contrā occidentālem plagam ad īnsulam quae dīcitur Terra Reprōmissiōnis Sānctōrum, quam Deus datūrus est successōribus nostrīs in novissimō tempore.’
[15]       “Ascendentibus nōbīs et nāvigantibus, nebulae cooperuērunt nōs undique, in tantum ut vix potuissēmus puppim aut prōram nāviculae vidēre. [16] Trānsāctō vērō spatiō quasi ūnīus hōrae, circumfulsit nōs lūx ingēns, et appāruit terra spatiōsa et herbōsa pomiferōsaque valdē. [17] Cum stetisset nāvis ad terram, ascendimus nōs et coepimus circuīre et perambulāre per quīndecim diēs illam īnsulam, et nōn potuimus fīnem ipsīus invenīre.
[18] “Nihil herbae vīdimus sine flōre et arborum sine frūctū; lapidēs enim ipsīus omnēs pretiōsī generis sunt. [19] Porrō quīntodecimō diē invēnimus fluvium vergentem ab orientālī parte ad occāsum; cumque cōnsīderāssēmus haec omnia, dubium nōbīs erat quid agere dēbuissēmus. Placuit nōbīs trānsīre flūmen, sed expectāvimus Deī cōnsilium.
[20]      Cum haec exposuimus intrā nōs, subitō appāruit quīdam vir magnō splendōre cōram nōbīs, quī statim propriīs nōminibus nōs appellāvit atque salūtāvit, dīcēns: [21] ‘Eugē, bonī frātrēs! Dominus enim revēlāvit vōbīs istam terram, quam datūrus est suīs sānctīs. Est enim medietās īnsulae istīus, usque ad istud flūmen. Nōn licet vōbīs trānsīre ulterius: revertiminī igitur unde existis.’ [22] Cum haec dīxisset, statim illum interrogāvī unde esset aut quō nōmine vocārētur.
[23]     “Quī ait: ‘Cūr mē interrogās unde sim aut quōmodo vocer? Quārē mē nōn interrogās dē istā īnsulā? Sīcut illam vidēs modo, ita ab initiō mundī permanet. [24] Indigēs aliquid cibī aut pōtūs sīve vestīmentī? Ūnum annum enim es in hāc īnsulā, et nōn gustāstī cibō aut dē pōtū. [25] Nunquam fuistī oppressus somnō, nec nox tē cooperuit. Diēs namque est semper sine ūllā caecitāte tenebrārum: hīc Dominus noster Iēsus Chrīstus lūx ipsīus est.’
[26]     “Confestim inchoāvimus iter et ille praedictus vir nōbīscum pervēnit usque ad lītus ubi erat nostra nāvicula. [27] Ascendentibus autem in nāvim, raptus est idem vir ab oculīs nostrīs, et vēnimus per praedictam cālīginem ad Īnsulam Dēliciōsam. [28] At ubi frātrēs nōs vīdērunt, exultābant exultātiōne magnā dē adventū nostrō, et plōrābant dē absentiā nostrā multō tempore, dīcentēs: ‘Cūr, patrēs, dīmīsistis vestrās ovēs sine pāstōre in istā silvā errantēs? [29] Nōvimus autem abbātem nostrum frequenter ā nōbīs discēdere in aliquam partem—sed nescīmus in quam—et ibīdem dēmorārī aliquandō unum mēnsem, aliquandō duās ebdomās seu unam ebdomam vel plūs minusve.’
[30]     “Cum haec audīssem, coepī illōs cōnfortāre, dīcēns eīs: ‘Nōlīte, frātrēs, putāre aliquid nisi bonum. Vestra conversātiō procul dubiō est ante portam paradīsī. [31] Hīc prope est īnsula quae vocātur Terra Reprōmissiōnis Sānctōrum, ubi nec nox imminet nec diēs fīnītur. [32] Illūc frequentātur abbās Mernoc; angelī enim Dominī cūstōdiunt illam. Nōnne cognōscitis in odōre vestīmentōrum nostrōrum quod in paradīsō Deī fuimus?’
[33]     “Tunc frātrēs respondērunt, dīcentēs: ‘Abbā, nōvimus quia fuistī in paradīsō Deī; spatium maris, ubi est ille paradīsus, ignōrāmus. [34] Nam saepe frāglantiam vestīmentōrum abbātis nostrī probāvimus: paene usque ad quadrāgintā diēs tenēbantur ab odōre.’
[35]     “Illīc vērō mānsī duās continuās ebdomadās cum fīliolō meō, sine cibō et pōtū: in tantum habuimus dē satietāte corporālī ut ab aliīs vidērēmur replētī mustō. [36] Post vērō quadrāgintā diēs, acceptā benedictiōne frātrum et abbātis, reversus sum cum sociīs meīs, ut redīrem ad cellam meam, ad quam itūrus erō crās.”
[37]      Hīs audītis, sānctus Brendānus cum omnī congregātiōne suā prōstrāvērunt sē ad terram, glōrificantēs Deum atque dīcentēs [38] “ ‘Iūstus Dominus in omnibus viīs suīs, et sānctus in omnibus operibus suīs,’ quī revēlāvit servīs suīs tanta ac tālia mīrābilia, et benedictus in dōnīs suīs, quī hodiē nōs refēcit dē tālī gustū spīritālī et pōtū.” [39] Hīs fīnītīs sermōnibus, dīxit sānctus Brendānus: “Eāmus ad refectiōnem corporis et ad Mandātum novum.” [40] Trānsāctā autem illā nocte, acceptā benedictiōne manē frātrum, ad cellam suam sānctus Barindus perrēxit.

CAPUT 2

[1]     Igitur sānctus Brendānus, dē omnī congregātiōne suā ēlēctīs bīnīs frātribus septem, conclūsit sē in ūnō ōrātōriō cum illīs, et locūtus est ad illōs, dīcēns: [2] “Conbellātōrēs meī amantissimī, cōnsilium atque adiūtōrium ā vōbīs praestōlor, quia cor meum et omnēs cōgitātiōnēs meae conglūtinātae sunt in ūnam voluntātem; tantum sī voluntās Deī est. [3] Terram—dē quā locūtus est pater Barrindus—Reprōmissiōnis Sānctōrum, in corde meō prōposuī illam quaerere. Quōmodo vōbīs vidētur, aut quod cōnsilium mihi vultis dare?”
[4]     Agnitā vērō—illī—voluntāte sānctī patris—quasi ūnō ōre dīcunt omnēs: “Abbā, voluntās tua ipsa est et nostra. [5] Nōnne parentēs nostrōs dīmīsimus? Nōnne hērēditātem nostram dēspeximus, et corpora nostra trādidimus in manūs tuās? [6] Itaque parātī sumus sīve ad mortem sīve ad vītam tēcum īre. Ūnam tantum quaerāmus Deī voluntātem.”

CAPUT 3

[1]    Dēfīnīvit igitur Sānctus Brendānus, et hī quī cum eō erant, ieiūnium quadrāgintā diērum, semper per trīduānās, et posteā proficīscī. [2] Trānsāctīs iam quadrāgintā diēbus, et salūtātīs frātribus, commendātīsque omnibus praepositō monastēriī suī, quī fuit posteā suus successor in eōdem locō, profectus est contrā occidentālem plāgam cum quattuordecim frātribus ad īnsulam cuiusdam sānctī patris, nōmine Aende. [3] Ibique dēmorātus est tribus diēbus et tribus noctibus.

CAPUT 4

[1]     Post haec, acceptā benedictiōne sānctī patris et omnium monachōrum quī cum eō erant, profectus est in ultimam partem regiōnis suae, ubi dēmorābantur parentēs eius. [2] Attamen nōluit illōs vidēre, sed in cuiusdam summitāte montis extendentis sē longē in ōceanum, in locō quī dīcitur Sēdēs Brendānī, fīxit tentōrium, ubi erat introitus ūnīus nāvis.
[3]     Sānctus Brendānus et quī cum eō erant, acceptīs ferrāmentīs, fēcērunt ūnam nāviculam levissimam, costātam et columnātam ex īvō, sīcut mōs est in illīs partibus, et cooperuērunt illam coriīs bovīnīs atque rubrīcātīs in cortice roborīnō.
[4]     Et liniērunt—forās—omnēs iūnctūrās pellium ex būtīrō; et mīsērunt duās aliās parātūrās nāvis dē aliīs coriīs intus in nāvim, et dispendia quadrāgintā diērum, et būtīrum ad pellēs praeparandās ad cooperimentum nāvis, et cētera ūtēnsilia, quae ad ūsum vītae hūmānae pertinent. [5] Arborem posuērunt in mediō nāvis fīxam, et vēlum, et cētera quae ad gubernatiōnem nāvis pertinent. [6] Sānctus Brendānus frātribus suīs praecēpit, in nōmine Patris et Fīliī et Spīritūs Sānctī, intrāre in nāvim.

CAPUT 5

[1] Cumque ille sōlus stetisset in lītore et benedīxisset portum, ecce trēs frātrēs supervēnerant dē suō monastēriō post illum, quī statim cecidērunt ante pedēs sānctī patris, dīcentēs: [2] “Pater, dīmitte nōs īre tēcum quō itūrus es; aliōquīn moriēmur in istō locō famē et sitī. Dēcrēvimus enim peregrīnārī diēbus vītae nostrae.” [3] Cum vir Deī vīdisset illōrum angustiam, praecēpit illīs intrāre nāvim dīcēns, “Fīat voluntās vestra, fīliolī.” [4] Et addidit: “Sciō quōmodo vōs vēnistis: iste frāter bonum opus operātus est; nam Deus praeparāvit aptissimum locum; vōbīs autem praeparāvit dēterrimum iūdicium.”

CAPUT 6

[1]     Ascendit Sānctus Brendānus in nāvim. Extēnsīsque vēlīs coepērunt nāvigāre contrā sōlstitium aestīvāle. [2] Habēbant autem prōsperum ventum: nihil fuit eīs opus nāvigāre nisi tenēre vēla. Post quīndecim vērō diēs cessāvit ventus, et coepērunt nāvigāre usque dum vīrēs eōrum dēfēcērunt.
[3]     Cōnfestim sānctus Brendānus coepit illōs cōnfortāre atque ammōnēre, dīcēns: “Frātrēs, nōlīte formīdāre: Deus enim noster adiūtor est et nautor et gubernātor atque guberna. [4] Mittite intus omnēs rēmigēs et gubernam; tantum dīmittite vēla extēnsa, et faciat Deus sīcut vult dē servīs suīs et dē suā nāvī.”
[5]     Reficiēbant autem semper ad vesperam. Aliquandō ventum habēbant; tamen ignōrābant ex quā parte veniēbat aut in quam partem ferēbātur nāvis. [6] Cōnsummātīs iam quadrāgintā diēbus et omnibus dispendiīs quae ad vīctum pertinēbant, appāruit illīs quaedam īnsula ex parte septentriōnālī, valdē saxōsa et alta.
[7]     Cum autem appropinquāssent ad lītus illīus, vīdērunt rīpam altissimam sīcut mūrum, et dīversōs rīvulōs dēscendentēs dē summitāte īnsulae, fluentēs in mare. [8] Tamen minimē poterant invenīre portum ubi stetisset nāvis. Frātrēs enim vexātī erant valdē dē famē et sitī; singulī vērō accēpērunt vāscula ut aliquid dē aquā potuissent sūmere.
[9]     Sānctus Brendānus, cum haec vīdisset, dīxit: “Nōlīte facere: stultum est enim quod agitis, quandō Deus nōn vult nōbīs ostendere portum intrandī, et vultis rapīnam facere. [10] Dominus Iēsus Chrīstus post trēs diēs ostendet servīs suīs portum et locum manendī, ut reficiantur corpora vexātōrum.”
[11]     Cum autem circuīrent per trēs diēs illam īnsulam, tertia diē, circā hōram nōnam, invēnērunt portum ubi erat aditus ūnīus nāvis. [12] Et statim surrēxit sānctus Brendānus et benedīxit introitum. Erat namque petra incīsa ex utrāque parte, mīrae altitūdinis, sīcut mūrus.
[13]      Cum vērō omnēs ascendissent dē nāvī et stetissent forīs in terrā, praecēpit sānctus Brendānus ut nihil dē suppellectilī tulissent dē nāvī forās. [14] Porrō ambulantibus per rīpās maris, occurit illīs canis per quandam sēmitam, et venit ad pedēs sānctī Brendānī, sīcut solent canēs venīre ad pedēs dominōrum suōrum. [15] Tunc sānctus Brendānus dīxit frātribus suīs: “Nōnne bonum nūntium dōnāvit nōbīs Deus? Sequiminī eum.” [16] Tunc sānctus Brendānus cum frātribus suīs secūtī sunt canem usque ad oppidum.
[17]      Intrantibus autem oppidum, vīdērunt aulam magnam ac strātam lectulīs et sedīlibus, aquamque ad pedēs lavandōs. [18] Cum autem resēdissent, praecēpit sānctus Brendānus suīs sociīs, dīcēns: “Cavēte, frātrēs, nē Satanas perdūcat vōs in temptātiōnem. [19] Videō illum suādentem ūnum ex tribus frātribus, quī post nōs vēnērunt dē nostrō monastēriō, dē fūrtō pessimō. Ōrāte prō animā eius: nam carō eius trādita est in potestātem Satānae.”
[20]     Illa domus, in quā residēbant, erat quasi īnserta per parietēs, in circuitū, dē appendentibus vāsculīs dīversī generis metallī, frēnīs et cornibus circumdatīs argentō.
[21]     Tunc sānctus Brendānus dīxit ministrō suō, quī solēbat pānem appōnere frātribus: “Fer prandium quod nōbīs Deus mīsit.” [22] Quī statim surrēxit: invēnit mēnsam positam, et linteāmina, et pānēs singulōs mīrī candōris, et piscēs.
[23]      Cum allāta fuissent omnia, benedīxit sānctus Brendānus prandium et dīxit frātribus suīs: “Quī dat ēscam omnī carnī, cōnfitēminī, Deō caelī.” [24] Residēbant igitur frātrēs et magnificābant Deum. Similiter dē pōtū, quantum volēbant. [25] Fīnīta iam coena, et opus Deī perfīnītum, dīxit praedictus vir: “Requiēscite: ecce singula lectula et bene strāta. Opus est vōbīs ut repausētis membra vestra ex labōre nimiō nāvigiī vestrī.”
[26]      Cum autem frātrēs obdormīssent, vīdit sānctus Brendānus opus diabolī, īnfantem Aethiopum, habentem frēnum in manū et iocantem ante frātrem praedictum. Statim sānctus Brendānus surrēxit et coepit ōrāre, pernoctāns usque ad diem. [27] Iam vērō manē, cum frātrēs ad opus Deī festīnāssent, ut—post hoc—iter ēgissent ad nāvim, ecce appāruit mēnsa parāta sīcut et prīdiē. Ita per trēs diēs et trēs noctēs praeparāvit Deus prandium servīs suīs.

CAPUT 7

[1]     Post haec sānctus Brendānus cum suīs sociīs coepit iter agere et frātribus dīcere: “Vidēte nē aliquis ex vōbīs aliquid dē substantiā istīus īnsulae tollat sēcum.” [2] At illī omnēs respondērunt: “Absit, pater, ut aliquid fūrtī violet nostrum iter.” [3] Tunc sānctus Brendānus dīxit: “Ecce, frāter noster, quem praedīxī vōbīs heri, habet frēnum argenteum in sinū suō, quem hāc nocte trādidit sibi diabolus.”
[4]     Cum haec audīsset praedictus frāter, iactāvit illum frēnum dē sinū suō, et cecidit ante pedēs virī Deī, dīcēns: “Peccāvī, pater, ignōsce! Ōra prō animā meā, nē pereat.” [5] Confestim omnēs simul prōsternēbant sē ad terram, dēprecantēs Dominum prō animā frātris.
[6]      Ēlevantēs sē frātrēs ā terrā, ēlevātōque frātre ā praedictō sānctō patre, ecce vīdērunt Aethiopum parvulum salīre dē sīnō suō et ululantem vōce magnā, dīcēns: [7] “Cūr mē, vir Deī, iactās dē meā habitātiōne, in quā habitāvī septem annōs, et facis mē aliēnārī ab hērēditāte meā?” [8] Sānctus Brendānus ad hanc vōcem dīxit: “Praecipiō tibi in nōmine Dominī nostri Iēsu Chrīstī ut nūllum hominem laeseris usque ad diem iūdiciī."
[9]     Iterum conversus vir Deī ad praedictum frātrem ait: “Sūme corpus et sanguinem Dominī, quia anima tua modo ēgrediētur dē corpore. [10] Hīc etenim habēbis locum sepultūrae tuae. Ēn frāter tuus, quī venit tēcum dē monastēriō nostrō, in īnfernō habet locum sepultūrae.” [11] Itaque, acceptā eucharistiā, anima frātris ēgressa est dē corpore, suscepta ab angelīs lūcis, videntibus frātribus. Corpus autem eius conditum est in eōdem locō ā praedictō sānctō patre.

CAPUT 8

[1]     Igitur frātrēs cum sānctō Brendānō vēnērunt ad lītus eiusdem īnsulae ubi erat illōrum nāvis. [2] Ascendentibus illīs nāvim, occurrit illīs iuvenis, portāns cophinum plēnum pānibus et amphoram aquae, quī dīxit eīs: [3] “Sūmite benedictiōnem dē manū frātris vestrī. Restat enim longum iter usque dum inveniātis cōnsōlātiōnem; tamen nōn dēficiet vōbīs pānis neque aqua, ab istō diē usque in Pascha.” [4] Acceptā benedictiōne coepērunt nāvigāre in ōceanum; semper per biduānās reficiēbant. Itaque per dīversa loca ōceanī ferēbātur nāvis.

CAPUT 9

[1]     Quādam diē vīdērunt īnsulam nōn longē ab illīs; cumque coepissent nāvigāre ad illam īnsulam, subvēnit illīs prōsper ventus in adiūtōrium, ut nōn labōrāssent plūs quam vīrēs poterant sustinēre. [2] Cumque nāvis stetisset in portū, praecēpit vir Deī omnēs exīre forās; ipse autem ēgressus est post illōs.
[3]      Cumque coepissent circuīre illam īnsulam, vīdērunt aquās largissimās mānāre ex dīversīs fontibus plēnās piscibus. Dīxit sānctus Brendānus frātribus suīs: [4] “Faciāmus hīc opus dīvīnum; sacrificēmus Deō agnam immaculātam, quia hodiē est Coena Dominī.” Et ibi mānsērunt usque in Sabbatum Sānctum Paschae.
[5]      Perambulantēs autem illam īnsulam, invēnērunt dīversōs gregēs ovium ūnīus colōris, idest albī, ita ut nōn possent ultrā vidēre terram, prae multitūdine ovium. [6] Convocātīs frātribus suīs, sānctus Brendānus dīxit illīs: “Accipite quae sunt necessāria ad diem fēstum dē grege.” [7] Frātrēs vērō festīnābant, secundum mandātum virī Deī, ad gregem: quī statim accēpērunt dē grege ūnam ovem.
[8]     Cum illam alligāssent per cornua, sequēbātur illa—quasi domestica—illum quī tenēbat ligātūram in manū suā, usque ad locum ubi stetit vir Deī. [9] Iterum ait vir Deī ūnī ex frātribus: “Accipe agnum immaculātum dē grege.” Quī festīnāvit et fēcit sīcut sibi iussum fuerat.
[10]     Cum illī parāssent omnia ad opus crāstinae diēī, ecce appāruit illīs vir habēns in manū sportam plēnam pānibus subcinerīciīs et cētera quae necessāria erant. [11] Cum haec posuisset ante virum Deī, cecidit prōnus super faciem suam tribus vicibus ad pedēs sānctī patris, dīcēns: [12] “Unde mihi meritī, ō margarīta Deī, ut pāscāris in istīs sānctīs diēbus dē labōre manuum meārum?”
[13]     Sānctus Brendānus, ēlevātō illō dē terrā et datō ōsculō, dīxit: “Fīlī, Dominus noster Iēsus Chrīstus prōposuit nōbīs locum, ubi celebrāre possumus sānctam suam resurrēctiōnem.” [14] Cui ait praedictus vir: “Pater, hīc celebrābitis istud Sabbatum Sānctum; vigiliās vērō et missās crās in illā īnsulā, quam vōs vidētis, prōposuit vōbīs Deus celebrāre suae resurrēctiōnis.” [15] Dum haec dīxisset, coepit obsequium famulōrum Deī et omnia quae necessāria erant in crāstinum praeparāre.
[16]     Fīnītīs omnibus et allātīs nāvī, dīxit ad sānctum Brendānum praedictus vir: [17] “Vestra nāvicula nōn potest amplius portāre. Ego vōbīs trānsmittam post octo diēs quae vōbīs necessāria sunt dē cibō et dē pōtū usque in Pentēcostēn.” [18] Sānctus Brendānus dīxit: “Unde tū nōstī ubi erimus post octo diēs?” [19] Cuī ait: “Hāc nocte eritis in illā īnsulā quam vōs vidētis prope, et crās usque in sextam hōram. [20] Posteā nāvigābitis ad aliam īnsulam, quae est nōn longē ab istā īnsulā contrā occidentālem plāgam, quae vocātur Paradīsus Avium, ibique manēbitis usque in octāvās Pentēcostēn.”
[21] Interrogābat quoque sānctus Brendānus illum, quōmodo potuissent ovēs esse tam magnae, sīcut ibi vīsae sunt: erant enim maiōrēs quam bovēs. [22] Cui ille dīxit: “Nēmō colligit lac dē ovibus in hāc īnsulā, nec hiemps distringit illās, sed in pāscuīs semper commorantur diē noctūque: ideōque maiōrēs sunt hīc quam in vestrīs regiōnibus.” [23] Profectīque sunt ad nāvim et coepērunt nāvigāre, datā benedictiōne vicissim.

CAPUT 10

[1]     Cum autem vēnissent ad aliam īnsulam, coepit illa nāvis stāre, antequam portum illīus potuissent tenēre. [2] Sānctus Brendānus praecēpit frātribus exīre dē nāvī, in mare, et ita fēcērunt; tenēbantque nāvim ex utrāque parte cum fūnibus, usque dum ad portum vēnit. [3] Erat autem illa īnsula petrōsa sine ūllā herbā. Silva rāra erat ibi, et in lītore illīus nihil dē arēnā fuit. [4] Porrō pernoctantibus in ōrātiōnibus et in vigiliīs frātribus forīs nāvim, vir Deī sedēbat intus: sciēbat enim quālis erat illa īnsula; tamen nōluit indicāre, nē fuissent perterritī.
[5]     Manē autem factō, praecepit sacerdōtibus ut singulī missās cantāssent, et ita fēcērunt. [6] Cum sānctus Brendānus et ipse cantāsset in nāvī, coepērunt frātrēs carnēs crūdās portāre forās dē nāvī, ut condīssent sale illās, et etiam piscēs quōs sēcum tulērunt dē aliā īnsulā. [7] Cum haec fēcissent, posuērunt cācabum super ignem. Cum autem ministrābant lignīs ignem et fervere coepisset cacabus, coepit illa īnsula sē movēre sīcut unda.
[8]     Frātrēs vērō coepērunt currere ad nāvim, dēprecantēs patrōcinium sānctī patris. Pater singulōs manibus trahēbat intus; [9] relictīs omnibus quae portābant in illam īnsulam, coepērunt nāvigāre. Porrō illa īnsula ferēbātur in ōceanum; immō poterant vidēre ignem ārdentem super duo mīliāria.
[10]      Sānctus Brendānus nārrāvit frātribus quid hoc esset, dīcēns: “Frātrēs, admīrāminī quod fēcit haec īnsula?” [11] Aiunt: “Admīrāmur valdē, necnōn et ingēns pavor penetrāvit nōs.” [12] Quī dīxit illīs: “Fīliolī, nōlīte expavēscere: Deus enim revēlāvit mihi hāc nocte per vīsiōnem sacrāmentum huius reī. [13] Īnsula nōn est, ubi fuimus, sed piscis, prior omnium natantium in ōceanō. Quaerit semper suam caudam ut simul iungat capitī, et nōn potest, prae longitūdine. Quī habet nōmen Iascōnius.”

CAPUT 11

[1]     Cum autem nāvigāssent iuxtā illam īnsulam ubi erant per trīduum anteā, et vēnissent ad summitātem illīus, contrā occidentem, [2] vīdērunt aliam īnsulam, prope sibi iūnctam, interveniente fretō nōn magnō, herbōsam valdē et nemorōsam, plēnamque flōribus; coepērunt quaerere portum per circuitum īnsulae. [3] Porrō nāvigantibus contrā merīdiānam plāgam eiusdem īnsulae, invēnērunt rīvulum vergentem in mare; ibi nāvim ad terram mīsērunt.
[4]     Ascendentibus illīs dē nāvī, praecēpit Sānctus Brendānus ut nāvim per fūnēs contrā alveum flūminis trāxissent, quantum plūs potuissent. [5] Erat autem illud flūmen tam lātum sīcut et lātitūdō illīus nāvis. Praedictus pater sedēbat in nāvī; et ita fēcērunt per spatium ūnīus mīliāriī, usque dum ad fontem vēnerant eiusdem flūminis.
[6]     Dīxit sānctus Brendānus: “Ecce, Dominus noster Iēsus Chrīstus nōbīs dedit locum ad manendum in suā sānctā resurrēctiōne.” [7] Et addidit: “Sī nōn habuissēmus alia dispendia, exceptō istō fonte, sufficere crēdō nōbīs ad vīctum et ad pōtum illum.”
[8]     Erat autem super illum fontem arbor mīrae lātitūdinis in gīrum, nōn nimis altitūdinis, cooperta avibus candidissimīs. In tantum cooperuērunt illam ut folia et rāmī eius minimē vidērentur. [9] Cum haec vīdisset vir Deī, coepit intrā sē cōgitāre et tractāre quidnam esset, aut quae causa fuisset, ut tanta multitūdō avium potuisset esse in ūnā collēctiōne.
[10]    In tantum sibi erat taedium ut effūdisset lacrimās, prōvolūtīs genibus, atque dēprecāsset Deum, dīcēns: [11] “Deus, cognitor incognitōrum et revēlātor absconditōrum omnium, tū scīs angustiam cordis meī: [12] dēprecor tuam maiestātem, ut mihi peccātōrī dignēris per tuam magnam misericordiam revēlāre tuum sēcrētum, quod modo videō prae oculīs meīs. Nōn dignitātis aut meritī praesūmō, sed clēmentiae tuae.”
[13]     Cum haec dīxisset intrā sē atque resēdisset, ecce ūna ex illīs avibus volābat dē arbore—et sonābant ālae eius sīcut tintinnābulum—contrā nāvim ubi vir Deī sedēbat. [14] Quae sēdit in summitāte prōrae et coepit extendere ālās quasi signō laetitiae et placidō vultū aspicere sānctum patrem. [15] Statimque agnōvit vir Deī quia Deus recordātus esset dēprecātiōnum eius; tunc ait ad avem: [16] “Sī nūntius Deī es, nārrā mihi: unde sunt istae avēs, aut prō quā rē illārum collēctiō hīc sit?”
[17]      Quae statim ait: “Nōs sumus dē illā magnā ruīnā antīquī hostis, sed nōn peccandō aut cōnsēnsū sumus; sed, ubi fuimus creātī, per lāpsum illīus cum suīs satellibus contigit et nostra ruīna. [18] Deus autem noster iūstus est et vērāx: per suum magnum iūdicium mīsit nōs in istum locum. [19] Poenās nōn sustinēmus: praesentiam Deī possumus vidēre; tantum aliēnāvit nōs ā cōnsortiō aliōrum quī stetērunt.
[20]     “Vagāmur per dīversās partēs āeris et firmāmentī et terrārum, sīcut aliī spīritūs quī mittuntur; [21] sed in sānctīs diēbus atque Dominicīs accipimus corpora tālia quae tū vidēs, et commorāmur hīc, laudāmusque nostrum creātōrem. [22] Tū autem cum tuīs frātribus habēs ūnum annum in tuō itinere; adhūc restant sex. [23] Ubi hodiē celebrāstī Pascha, ibi omnī annō celebrābis, et posteā inveniēs quae posuistī in corde tuō, idest Terram Reprōmissiōnis Sānctōrum.” [24] Cum haec dīxisset, levāvit sē dē prōrā illa avis, et coepit volāre ad aliās.
[25]     Cum autem vespertīna hōra appropinquāsset, coepērunt omnēs quae in arbore erant, quasi ūnā vōce, cantāre, percutientēs latera sua atque dīcentēs: [26] “Tē decet ymnus, Deus, in Syon, et tibi reddētur vōtum in Hierusalem.” [27] Et semper reciprocābant praedictum versiculum quasi per spatium ūnīus hōrae; et vidēbātur virō Deī et illīs quī cum eō erant illa modulātiō et sonus ālārum quasi carmen plānctūs, prō suāvitāte.
[28]     Tunc sānctus Brendānus āit frātribus suīs: “Reficite corpora vestra, quia hodiē animae nostrae dīvīnā refectiōne satiātae sunt.” [29] Fīnītā iam coenā, coepērunt opus Deī peragere. Hīs omnibus fīnītis, vir Deī et quī cum eō erant dedērunt corporibus quiētem usque ad tertiam vigiliam noctis. [30] Ēvigilāns vērō, vir Deī coepit suscitāre frātrēs suōs ad vigiliās noctis sānctae, incipiēns illum versiculum: “Domine, labia mea aperiēs.”
[31]     Fīnītā iam sententiā sānctī virī, omnēs avēs ālīs et ōre resonābant, dīcentēs: “Laudāte Dominum, omnēs angelī eius; laudātē eum, omnēs virtūtēs eius.” [32] Similiter et ad vesperās per spatium hōrae semper cantābant. Cum autem aurōra refulsit, coepērunt cantāre: [33] “Et sit splendor Dominī Deī nostrī super nōs” aequālī modulātiōne et longitūdine psallendī, sīcut et in mātūtīnīs laudibus.
[34]     Similiter, ad tertiam hōram, istum versiculum: “Psallite Deō nostrō, psallite, psallite rēgī nostrō, psallite sapienter.” [35] Ad sextam: “Inlūmina, Domine, vultum tuum super nōs, et miserēre nostrī.” [36] Ad nōnam, psallēbant: “Ecce quam bonum et quam iocundum habitāre frātrēs in ūnum.” [37] Ita diē et nocte avēs reddēbant Dominō laudēs. Igitur sānctus Brendānus usque in octāvum diem reficiēbat frātrēs suōs fēstīvitāte paschālī.
[38]     Cōnsummātīs itaque diēbus fēstīs, dīxit: “Accipiāmus dē istō fonte stīpendia, quia usque modo nōn fuit nōbīs opus, nisi ad manūs et pedēs lavāre.” [39] Hīs dictīs, ecce praedictus vir, cum quō anteā fuērunt trīduānum ante Pascha, quī distribuit illīs alimōnia paschālia, venit ad illōs cum suā nāvī plēnā vīctū et pōtū. [40] Ablātīsque omnibus dē nāvī cōram sānctō patre, locūtus est ad illōs īdem vir dīcēns:
[41]     “Virī frātrēs, hīc habētis sufficienter usque ad diem sānctum Pentēcostēn; et nōlīte bibere dē hōc fonte: fortis namque est ad bibendum. [42] Dīcam vōbīs nātūram illīus: quisquis bibet ex eō, statim irruet super eum sopor, et nōn ēvigilat usque dum complentur vīgintī quātuor hōrae. [43] Dum mānet forās dē fonte, habet sapōrem aquae et nātūram.” Acceptā benedictiōne sānctī patris, reversus est in locum suum. [44] Sānctus Brendānus mānsit in eōdem locō usque in octāvās Pentēcostēn. Illōrum erat refocilātiō avium cantus.
[45]     Dīē vērō sānctō Pentēcostēn, cum sānctus vir cum suīs famulīs missam cantāsset, venit illōrum prōcūrātor, portāns omnia quae ad opus diēī fēstī necessāria erant. [46] Cum autem simul discubuissent ad prandium, locūtus est illīs īdem vir, dīcēns: “Restat vōbīs magnum iter. [47] Accipite dē istō fonte vestra vāscula plēna et pānēs siccōs, quōs potestis observāre in alium annum. Ego vōbīs tribuam quantum vestra nāvis potest portāre.” [48] Cum autem haec perfīnīta essent, acceptā benedictiōne, reversus est in locum suum.
[49]     Sānctus Brendānus post octo diēs fēcit onerāre nāvim dē omnibus quae sibi distribuit praedictus vir, et dē illō fonte omnia vāscula implēre fēcit. [50] Ductīs omnibus ad lītus, ecce praedīcta avis cito volātū vēnit et resēdit super prōram nāvis; at vērō vir Deī agnōvit quod aliquid sibi voluit indicāre. [51] “Nōbīscum celebrābitis diem sānctum Paschae, et istud tempus praeteritum quod fuit, in futūrō annō; [52] et ubi fuistis in praeteritō annō in coenā Dominī, ibi eritis in annō futūrō in praedictō diē.
[53]     “Similiter noctem Dominicam Paschae celebrābitis ubi prius celebrāstis, super dorsum Iascōniī. [54] Inveniētis quoque īnsulam post trēs mēnsēs, quae vocātur Īnsula Familiae Ailbēī: ibi celebrābitis Nātīvitātem Dominī.” Cum haec dīxisset, reversa est in locum suum. [55] Frātrēs coepērunt extendere vēla et nāvigāre in ōceanum, et avēs cantābant quasi ūnā vōce: “Exaudī nōs, Deus salūtāris noster, spēs omnium fīnium terrae, et in marī longē!”

CAPUT 12

[1]      Igitur sānctus pater cum suā familiā per aequora ōceanī hūc atque illūc agitābātur per trēs mēnsēs. [2] Nihil poterant vidēre nisi caelum et mare. Reficiēbant semper per biduānum aut trīduānum. [3] Quādam vērō diē, appāruit illīs īnsula nōn longē. Cum appropinquāssent ad lītus, trāxit illōs ventus in partem; [4] et ita per quadrāgintā diēs nāvigābant per īnsulae circuitum, nec poterant portum invenīre. [5] Frātrēs vērō quī in nāvī erant coepērunt Dominum dēprecārī cum flētū, ut illīs adiūtōrium praestōlāsset: vīrēs enim eōrum, prae nimiā lassitūdine, paene dēfēcērunt.
[6]     Cum autem permānsissent in crēbrīs ōrātiōnibus per trīduānum et in abstinentiā, appāruit illīs portus angustus—tantum unīus navis receptiō—et appāruērunt illīs duo fontēs ibīdem, ūnus turbidus et alter clārus. [7] Porrō frātrēs festīnābant cum vāsculīs ad hauriendam aquam. Intuēns vir Deī illōs ait: [8] “Fīliolī, nōlīte peragere illicitam rem sine licentiā seniōrum quī in hāc īnsulā commorantur. [9] Tribuent namque vōbīs hās aquās spontāneē, quās modo vultis fūrtim bibere.”
[10]     Igitur ascendentibus illīs dē nāvī et cōnsīderantibus quam partem itūrī essent, occurrit eīs senex nimiae gravitātis, capillīs niveō colōre et faciē clārus, quī tribus vicibus sē ad terram prōstrāvit antequam ōsculārētur virum Deī. [11] At vērō sānctus Brendānus et quī cum eō erant ēlevāvērunt eum dē terrā. [12] Ōsculantibus sē invicem, tenuit manum sānctī patris īdem senex, et ībat cum illō per spatium quasi ūnīus stadiī ad monastērium.
[13]     Tunc sānctus Brendānus, cum frātribus suīs, restitit ante portam monastēriī et dīxit senī: [14] “Cuius est istud monastērium? et quis praeest ibi? aut unde sunt quī commorantur illīc?” [15] Ita sānctus pater dīversīs sermōnibus senem interrogābat et numquam poterat ab illō ūllum respōnsum accipere, sed tantum, incrēdibilī mānsuētūdine, manū silentium īnsinuābat. [16] Statim, ut agnōvit sānctus pater illīus locī dēcrētum, frātrēs suōs ammōnēbat, dīcēns: “Cūstōdīte ostia vestra ā locūtiōnibus, nē polluantur istī frātrēs per nostram scurrīlitātem.”
[17]     Hīs interdictīs verbīs, ecce ūndecim frātrēs occurrērunt obviam cum capsīs et crucibus et ymnīs, dīcentēs istud capitulum: [18] “Surgite, sānctī Deī, dē mānsiōnibus vestrīs et proficīsciminī obviam vēritātī. Locum sānctificāte, plēbem benedīcite, et nōs famulōs vestrōs in pāce cūstōdīre dignēminī.” [19] Fīnītō iam versiculō praedictō, pater monastēriī ōsculātus est sānctum Brendānum et suōs sociōs per ōrdinem; similiter et suī famulī ōsculābantur familiam sānctī virī.
[20]     Datā pāce vicissim, dūxērunt illōs in monastērium, sīcut mōs est in occidentālibus partibus dūcere frātrēs, per ōrātiōnēs. [21] Post haec, abbās monastēriī cum monachīs coepērunt lavāre pedēs hospitum et cantāre: “Mandātum novum.” [22] Hīs fīnītīs, cum magnō silentiō excēpit illōs ad refectōrium. Pulsātō signō, lavātisque manibus, fēcit omnēs residēre. [23] Iterum pulsātō secundō signō, surrēxit ūnus ex frātribus patris monastēriī, et coepit ministrāre mēnsam pānibus mīrī candōris et quibusdam rādīcibus incrēdibilis sapōris. [24] Sedēbant autem mixtim frātrēs cum hospitibus in ōrdine; inter duōs frātrēs semper pānis integer pōnēbātur. Īdem minister, pulsātō signō, ministrābat pōtum frātribus.
[25]     Abbās quoque hortābātur cum magnā hilaritāte frātrēs, dīcēns: [26] “Ex hōc fonte quem hodiē fūrtim bibere voluistis, ex eō modo facite cāritātem, cum iocunditāte et timōre Dominī. [27] Ex aliō fonte turbidō quem vīdistis lavantur pedēs frātrum omnī diē, quia omnī tempore calidus est. [28] Pānēs vērō quōs vidētis, nōbīs ignōtum est ubi praeparantur aut quis portat ad nostrum cellārium. [29] Sed tamen nōtum nōbīs est quod ex Deī magnā elemosinā ministrantur servīs suīs per aliquam subiectam creātūram.
[30]     Nōs sumus hīc vīgintī quattuor frātrēs; omnī diē habēmus duodecim pānēs ad nostram refectiōnem: inter duōs, singulōs pānēs. [31] In fēstīvitātibus et in Dominicīs diēbus integrōs pānēs singulīs frātribus addit Deus, ut coenam habeant ex fragmentīs; modo in adventū vestrō duplicem annōnam habēmus. [32] Et ita nūtrit nōs Chrīstus ā tempore sānctī Patriciī et sānctī Ailbēī patris nostrī, usque modo per octōgintā annōs.
[33]     “Attamen senectus aut languor in membrīs nostrīs minimē amplificātur; in hāc īnsulā nihil ad comedendum indigēmus quod igne parātur, neque frīgus aut aestus superat nōs umquam. [34] Sed cum tempus missārum venit aut vigiliārum, incenduntur lūmināria in nostrā ecclēsiā, quae dūximus nōbīscum dē terrā nostrā, dīvīnā praedestīnātiōne, et ārdent usque ad diem, et nōn minuitur ūllum ex illīs lumīnāribus.”
[35]     Postquam bibērunt, tribus vicibus abbās solitō mōre pulsāvit signum, et frātrēs ūnanimiter cum magnō silentiō et gravitāte levāvērunt sē ā mēnsā, antecēdentēs sānctōs patrēs ad ecclēsiam. [36] Gradiēbantur vērō post illōs sānctus Brendānus et praedictus pater monastēriī. [37] Cum ergō intrāssent ecclēsiam, ecce: aliī duodecim frātrēs exiērunt obviam illīs, flectentēs genua cum alacritāte. [38] Sānctus quoque Brendānus, cum illōs vīdisset, dīxit: “Abbā, cūr istī nōn refēcērunt nōbīscum simul?” [39] Cui ait pater: “Propter vōs, quia nōn potuit nostra mēnsa nōs omnēs capere in ūnum. Modo reficient, et nihil illīs dēerit. [40] Nōs autem intrāmus ecclēsiam et cantāmus vesperās, ut frātrēs nostrī, quī modo reficiunt, possint ad tempus cantāre vesperās post nōs.”
[41]     Dum autem perfīnīssent dēbitum vespertīnāle, coepit sānctus Brendānus cōnsīderāre quōmodo illa ecclēsia erat aedificāta. [42] Erat enim quadrāta, tam longitūdinis quam lātitūdinis, et habēbat septem lūmināria, idest tria ante altāre quod erat in mediō, et bīna ante alia duo altāria. [43] Erant enim altāria dē cristāllō quadrātō facta, et eōrum vāscula similiter dē cristāllō, īdēst patēnae, et calicēs, et urceolī, et cētera vāsa quae pertinēbant ad cultum dīvīnum; [44] et sedīlia vīgintī quātuor per circuitum ecclēsiae. Locus ubi abbās sedēbat erat inter duōs chorōs.
[45]      Incipiēbat enim ab illō ūna turma et in illum fīniēbat, et alia turma similiter. Nūllus ex utrāque parte ausus erat praesumere inchoāre versum nisi praedictus abbās, nōn in monastēriō ūlla vōx aut ūllus strepitus. [46] Sī aliquod opus necesse fuisset alicui frātrī, ībat ante abbātem et genū flectēbat cōram illō, postulāns in corde suō quae necesse fīēbant. [47] Statim sānctus pater, acceptā tabulā et grafīō, per revēlātiōnem Deī scrībēbat, et dabat frātrī quī ab illō cōnsilium postulābat.
[48]     Cum autem sānctus Brendānus haec omnia intrā sē cōnsīderāsset, dīxit eī abbās: “Pater, iam tempus est ut revertāmur ad refectōrium, ut omnia fīant cum lūce.” [49] Et ita fēcērunt ad hunc modum sīcut ad refectiōnem. Fīnītīs omnibus secundum ōrdinem cursūs diēī, omnēs cum magnā alacritāte festīnābant ad complētōrium.
[50]     At vērō abbās, cum inchoāsset praedictum versiculum, īdest “Deus, in adiūtōrium meum intende,” et dedissent simul honōrem Trīnitātī, incipiēbant istum versiculum cantāre, dīcentēs: [51] “Iniūstē ēgimus, inīquitātem fēcimus. Tū, quī pius es pater, parce nōbīs, Domine.” [52] “In pāce in idipsum dormiam et requiēscam, quoniam tū, Domine, singulāriter in spē cōnstituistī mē.” [53] Post haec cantābant officium quod pertinet ad hanc hōram. [54] Iam cōnsummātō ōrdine psallendī, omnēs ēgrediēbantur forās frātrēs ad illōrum singulās cellulās, accipientēs hospitēs sēcum.
[55]      Abbās vērō cum sānctō Brendānō residēbat in ecclēsiā, expectantēs adventum lūminis. [56] Interrogāns beātus Brendānus sānctum patrem dē illōrum silentiō et conversātiōne, quōmodo potuit esse in hūmānā carne, [57] tunc praedictus pater cum immēnsā reverentiā et humilitāte respondit: “Abbā, cōram Chrīstō meō fateor: octōgintā annī sunt postquam venīmus in hanc īnsulam. [58] Nūllam vōcem hūmānam audīvimus, exceptō quandō cantāmus Deō laudēs. [59] Inter nōs vīgintī quattuor vōx nōn excitātur, nisi per signum digitī aut oculōrum, tantum ā maiōribus nātū. [60] Nūllus ex nōbīs sustinuit īnfirmitātem carnis aut spīrituum quae vagantur circā hūmānum genus postquam vēnimus in istum locum.”
[61]     Sānctus Brendānus ait: “Licet nōbīs nunc hīc esse, an nōn?” Quī ait: “Nōn licet, quia nōn est Deī voluntās. [62] Cūr mē interrogās, pater? Nōnne revēlāvit tibi Deus quae tē oportet facere antequam hūc vēnissēs ad nōs? [63] Tē enim oportet revertī ad locum tuum cum quātuordecim frātribus tēcum, ubi praeparāvit Deus locum sepultūrae vestrae. [64] Duo vērō, quī supersunt: ūnus peregrīnābitur in Īnsulā quae vocātur Anachorītārum, porrō alter morte turpissimā condemnābitur apud īnferōs.”
[65]     Cum haec intrā sē tālia loquerentur, ecce, illīs videntibus, sagitta ignea, dīmissa per fenestram, incendit omnēs lampadēs quae erant positae ante altāria. [66] Quae cōnfestim reversa est forās praedicta sagitta; tamen lūmen praeclārum remānsit in lampadibus. [66] Iterum interrogāvit beātus Brendānus ā quō extinguēbantur manē lūmināria. [68] Cui ait sānctus pater: “Vēnī et vidē sacrāmentum reī. Ecce, tū vidēs candēlās ārdentēs in mediō vāsculōrum; [69] tamen nihil dē illīs exūritur ut minus sint aut dēcrēscant, neque remanēbit māne ūlla favīlla, quia spīritāle lūmen est.”
[70]     Sānctus Brendānus ait: “Quōmodo potest in corporālī creātūrā lūmen incorporāle corporāliter ārdēre?” [71] Respondit senex: “Nōnne lēgistī rubum ārdentem in monte Synāī? Et tamen remānsit ipse rubus inlaesus ab igne.” [72] Ēvigilantibus tōtam noctem usque ad māne, sānctus Brendānus petīvit licentiam proficīscendī in suum iter. [73] Cui ait senex: “Nōn, pater: tū dēbēs nōbīscum celebrāre nātīvitātem Dominī usque ad octāvās Epiphaniae.” [74] Mānsit igitur sānctus pater cum suā familiā praedictum tempus, cum vīgintī quātuor patribus, in īnsulā quae vocātur Īnsula Familiae Ailbēī.

CAPUT 13

[1]     Trānsāctīs autem fēstīvitātibus, acceptā annōnā et benedictiōne sānctōrum virōrum, beātus Brendānus cum suīs sequācibus tetendit vēla in ōceanum nāviculae suae quantōcius; [2] et ibi sīve per nāvigium sīve per vēla ferēbātur nāvis per dīversa loca usque in initium Quadrāgēsimae.
[3]     Quādam autem diē vīdērunt īnsulam ē regiōne, nōn longē ab illīs. Cum frātrēs illam vīdissent, coepērunt ācriter nāvigāre, quia iam valdē vexātī erant famē et sitī: ante trīduānum enim dēficit vīctus et pōtus. [4] At vērō, cum sānctus pater benedīxisset portum, et omnēs exīssent forās dē nāvī, invēnērunt fontem lūcidissimum, et herbās dīversās, ac rādīcēs in circuitū fontis, dīversaque genera piscium discurrentēs per alveum rīvulī mānantis dē fonte in mare.
[5]     Sānctus Brendānus frātribus suīs ait: “Deus dēdit nōbīs cōnsōlātiōnem post labōrem. [6] Accipite piscēs, quantum sufficit ad nostram coenam, atque assāte eōs ignī. [7] Colligite herbās et rādīcēs quās Dominus servīs suīs praepārāvit.” Et ita fēcērunt. [8] Cum autem effūdissent aquam ad bibendum, dīxit vir Deī: “Frātrēs, cavēte nē suprā modum ūtāminī hās aquās, nē gravius vexentur corpora vestra.”
[9]     At vērō frātrēs inaequaliter dīffīnītiōnem virī Deī cōnsīderābant: aliī singulōs calicēs bibēbant, aliī bīnōs, cēterī namque ternōs; [10] in quōs irruit sopor trium diērum et noctium, in aliōs quoque duōrum diērum et noctium, in reliquōs vērō ūnīus diēī et noctis. [11] At sānctus pater sine intermissiōne dēprecābātur Dominum prō frātribus suīs, quod per ignōrantiam contigit illīs tāle perīculum.
[12]     Trānsāctīs quippe hīs tribus diēbus, dīxit sociīs suīs sānctus pater: [13] “Frātrēs, fugiāmus istam mortem, nē dēterius nōbīs contingat: Dominus enim dedit nōbīs pāstum, et vōs fēcistis inde dētrīmentum. [14] Ēgrediminī igitur forās dē hāc īnsulā, et accipite stīpendia dē istīs piscibus, atque praeparāte quantum necesse est per trīduānos usque in coenam Dominī; [15] similiter dē aquā, singulōs calicēs frātribus per singulōs trīduānos; et ex rādīcibus aequaliter.” [16] Onerantibus autem nāvim dē omnibus quae vir Deī praecēperat, tetendērunt vēla, et coepērunt nāvigāre in ōceanum contrā septentriōnālem plāgam.

CAPUT 14

[1] Porrō post trēs diēs et noctēs, cessāvit ventus, et coepit mare esse quasi coāgulātum, prae nimiā tranquillitāte. [2] Sānctus pater dīxit: “Mittite rēmigēs in nāvim, et laxātē vēla, iuxtā: ubicumque vult Deus enim gubernāre illam, faciet.” [3] Ferēbātur itaque nāvis circiter, per vīgintī diēs. Post haec, iterum ventum Deus illīs suscitāvit prōsperum, ab occidente contrā orientem. [4] Coepērunt simul tendere vēla in altum et nāvigāre. Reficiēbant semper post trīduānum.

CAPUT 15

[1]     Quādam vērō diē appāruit illīs īnsula ā longē, quasi nūbēs. Dīxit sānctus Brendānus: “Fīliolī, cognōscitis vōs illam īnsulam?” [2] At illī dīxērunt: “Minimē.” At ille ait: “Ego cognōscō. [3] Ipsa est enim illa īnsula in quā fuimus alterō annō in coenā Dominī, ubi noster bonus prōcūrātor commorātur.” [4] Tunc frātrēs coepērunt nāvigāre ācriter prae gaudiō, quantum vīrēs eōrum poterant sustinēre. [5] Cum haec vir Deī vīdisset, dīxit: “Nōlīte, puerī, stultē fatīgāre membra vestra. [6] Nōnne Deus omnipotēns est gubernātor et naūtor nostrae nāviculae? Dīmittite sibi, quia ipse dīrigit nostrum iter sīcut vult.”
[7]     Cum autem appropinquāssent ad lītus praedictae īnsulae, occurrit illīs obviam in nāviculā idem prōcūrātor, et dūxit illōs ad portum ubi praeteritō annō ascendērunt dē nāvī, [8] magnificāns Deum et ōsculāns pedēs singulōrum, incipiēns ā sānctō patre usque ad novissimum, dīcēns: “Mīrābilis Deus in sānctīs suīs. Deus Isrāēl ipse dabit virtūtem et fortitūdinem plēbī suae. Benedictus Deus!” [9] Fīnītō iam versiculō, et omnibus ablātīs dē nāvī, extendit tentōrium et praepārāvit balneum—erat enim Coena Dominī—et induit omnēs frātrēs novīs vestīmentīs, et fēcit illōrum obsequium per trīduānum.
[10]     Frātrēs quoque Passiōnem Dominī celebrābant cum magnā dīligentiā usque in Sabbatum Sānctum. [11] Fīnītīs ōrdinibus diēī Sabbatī, immolātīsque victimīs spīritālibus Deō, atque coenā cōnsummātā, dīxit idem prōcūrātor ad sānctum Brendānum et ad illōs quī cum eō erant: [12] “Proficīsciminī et ascendite nāvim, ut celebrētis sānctam Dominicam noctem resurrēctiōnis ubi celebrāstis alterō annō illam, et diem similiter usque in sextam hōram. [13] Posteā nāvigātē ad īnsulam quae vocātur Paradīsus Āvium, ubi fuistis in praeteritō annō ā Paschā usque in octāvās Pentēcostēn, [14] et asportāte vōbīscum omnia quae necessāria sunt dē cibō et pōtū. Ego vērō vīsitābō vōs diē Dominicā alterā.” [15] Et ita fēcērunt; onerāvitque ipse nāvim pānibus et pōtū ac carnibus cēterīsque dēliciīs, quantum poterant capere. [16] Sānctus Brendānus, datā benedictiōne, ascendit in nāvim, et coepērunt statim nāvigāre ad aliam īnsulam.
[17]     Cum autem appropinquāssent ad locum ubi ascendere dēbuissent dē nāvī, ecce appāruit illīs cacabus quem alterō annō dīmīsērunt. [18] Tunc sānctus Brendānus, illō ascendente dē nāvī cum suīs frātribus, coepit cantāre ymnum trium puerōrum usque in fīnem. [19] Fīnītō praedictō ymnō, vir Deī ammonēbat suōs frātrēs, dīcēns: “Ō fīliolī, vigilāte, et ōrāte ut nōn intrētis in temptātiōnem. [20] Cōnsīderātē quōmodo Deus subiugat inmānissimam bēstiam subtus nōs sine ūllō impedīmentō.” [21] Frātrēs vērō vigilābant sparsim per illam silvam usque ad vigiliās mātūtīnās. Posteā omnēs sacerdōtēs singulās missās Deō offerēbant usque ad tertiam hōram. [22] Immō beātus Brendānus cum suīs frātribus ascendēns nāvim immolābat agnum immaculātum Deō, et dicēbat frātribus: [23] “In alterō annō hīc celebrāvī resurrectīonem Dominī; ita volō et hōc annō.” Inde profectī sunt ad Īnsulam Avium.
[24]     Appropinquantibus autem ad portum dēstinātum ipsīus īnsulae, omnēs avēs cantābant, quasi ūnā vōce, dīcentēs: “Salūs Deō nostrō, sedentī super thronum, et agnō.” [25] Et iterum: “Deus Dominus, et inlūxit nōbīs. Cōnstituite diem sōlemnem in condēnsīs usque ad cornū altāris.” [26] Tam vōcibus quam ālīs resonābant diū, quasi dīmidium hōrae, usque dum sānctus pater cum suā sānctā familiā, et omnibus quae erant in nāvī dēlātīs, resēdit in tentōriō suō. [27] Ibi quoque cum suīs famulīs celabrāvit fēsta Paschālia usque ad octāvās Pentēcostēn. [28] Praedictus namque prōcūrātor venit ad illōs, sīcut praedīxerat, in diē Dominicō octāvīs Paschae, portāns sēcum omnia alimōnia quae ad ūsum vītae hūmānae pertinēbant.
[29]     Cum autem resēdissent ad mēnsam, ecce praedicta avis resēdit in prōrā nāviculae, extēnsīs ālīs strepidantibusque sīcut sonitum organī magnī. [30] Tunc vir Deī agnōvit quia illa voluit sibi indicāre aliquid. Ait namque eadem avis: [31] “Deus prōposuit vōbīs quātuor loca per quātuor tempora usque dum fīniantur septem annī peregrinatiōnis vestrae, īdēst: [32] in Coenā Dominī cum vestrō prōcūrātōre, quī praesēns est omnī annō; in dorsō bēluae Paschā celebrābitis; nōbīscum fēsta Paschālia usque in octāvās Pentēcostēn; apud familiam Ailbēī Nātīvitātem Dominī celebrābitis. [33] Post septem annōs, antecēdentēs magnae ac dīversae perīclitātiōnēs, vōbīs inveniētis Terram Reprōmissiōnis Sānctōrum quam quaeritis, et ibi habitābitis quadrāgintā diēbus; et posteā redūcet vōs Deus ad terram nātīvitātis vestrae.” [34] Sānctus pater, ut audīvit, prōstrāvit sē ad terram cum frātribus suīs, referēns grātiās et laudēs suō creātōrī. [35] Cum haec perfīnīsset venerābilis senex, avis reversa est in locum suum.
[36]     Porrō praedictus prōcūrātor, fīnītā refectiōne, dīxit: “Deō adiuvante, revertar ad vōs, in diē adventūs Sānctī Spīritūs super apostolōs, cum dispendiīs vestrīs.” [37] Acceptā benedictiōne sānctī patris et omnium quī cum eō erant, reversus est in locum suum. Porrō venerābilis pater mānsit ibīdem praedictōs diēs. [38] Cōnsummātīs itaque diēbus fēstīs, sānctus Brendānus frātribus suīs praecēpit preparāre nāvigium et implēre vāscula ex fonte. [39] Ducta iam nāvis ad mare, ecce praedictus socius cum nāvī onerātā ēscīs ad frātrēs venit. [40] Cumque haec omnia posuisset in nāviculā sānctī virī, ōsculātīs omnibus, reversus est unde vēnerat.

CAPUT 16

[1]     Venerābilis autem pater cum suīs sodālibus nāvigāvit in ōceanum, et ferēbātur per quadrāgintā diēs nāvis. [2] Quādam vērō diē, appāruit illīs bēstia immēnsae magnitūdinis post illōs ā longē, quae iactābat dē nāribus spūmās, et sulcābat undās vēlōcissimō cursū, quasi ad illōs dēvorandōs. [3] Cum hoc frātrēs vīdērunt, ad Dominum clāmābant, dīcentēs: “Lībera nōs, Domine, nē nōs dēvoret ista bēlua!” [4] Sānctus vērō Brendānus cōnfortābat illōs, dīcēns: “Nōlīte expavēscere, minimae fideī. [5] Deus, quī est semper noster dēfēnsor, ipse nōs līberābit dē ōre istīus bēstiae et dē cēterīs perīculīs.”
[6]     At vērō cum appropinquāsset illīs, antecēdēbant undae mīrae altitūdinis usque ad nāvim dumtaxat. Frātrēs magis ac magis timēbant. [7] Venerābilis quoque senex, extēnsīs manibus in caelum, dīxit: “Domine, līberā servōs tuōs, sīcut līberāstī Dāvīd dē manū Goliae gigantis. < Domine, līberā nōs, sīcut līberāstī †.> Domine, līberā nōs, sīcut līberāstī Iōnam dē potestāte cētī magnī.”
[8]      Hīs fīnītīs tribus versibus, ecce ingēns bēlua, ab occidente, iuxtā illōs trānsībat obviam alterī bēstiae; quae statim irruit bellum contrā illam, ita ut ignem ēmīsisset ex ōre suō. [9] At vērō senex frātribus suīs ait: “Vidēte, fīliolī, magnālia Redēmptōris nostrī; vidēte oboedientiam bēstiārum creātōrī suō. [10] Modo expectātē fīnem reī: nihil enim ingeret nōbīs haec pugna malī, sed prō glōriā Deī reputābitur.” [11] Hīs dictīs, misera quae persequēbātur famulōs Chrīstī interfecta est in trēs partēs cōram illīs, et altera reversa est, post victōriam, quō ībat.
[12]     Alterā vērō diē vīdērunt īnsulam procul, arbustam valdē et spatiōsam. [13] Appropinquantibus vērō illīs ad ipsīus lītus atque ascendentibus dē nāvī, vīdērunt posteriōrem partem illīus bēluae quae erat interfecta. [14] Ait Sānctus Brendānus: “Ecce, quae voluit vōs dēvorāre, ipsam dēvorābitis. Vōs expectābitis multum tempus in hāc īnsulā. [15] Levātē ergō vestram nāviculam altius in terram et quaerite locum in istā silvā ubi tentōrium vestrum possit stāre.” [16] Ipse sānctus pater praedēstināvit locum illīs ad habitandum.
[17]     Cum autem fēcissent secundum praeceptum virī Deī, ac mīsissent omnia ūtēnsilia in tentōrium, dīxit sānctus Brendānus frātribus suīs: [18] “Accipite stīpendia vestra dē illā bēluā, ut sufficiat vōbīs per trēs mēnsēs: hāc enim nocte erit illud cadāver dēvorātum ā bēstiīs.” [19] Ita usque ad vesperās asportābant carnēs, quantum eīs opus erat, secundum mandātum sānctī patris.
[20]     At vērō frātrēs, cum haec omnia perfēcissent, dīxērunt: “Abbā, quōmodo possumus hīc vīvere sine aquā?” [21] Quibus ipse ait: “Numquid difficilius est Deō vōbīs tribuere aquam quam vīctum? [22] Īte igitur contrā merīdiānam plāgam īnsulae istīus, et inveniētis fontem lūcidissimum et herbās multās ac rādīcēs, [23] et inde mihi dispendia sūmite secundum mēnsūram.” Et invēnērunt omnia sīcut vir Deī praedēstināvit. [24] Mānsit ergō ibi sānctus Brendānus trēs mēnsēs, quia erat tempestās in marī et ventus fortissimus et inaequālitās āeris, dē pluviā et grandine.
[25]      Frātrēs vērō ībant vidēre quod dīxerat vir Deī dē illā bēluā. Cum autem vēnissent ad locum ubi erat cadāver anteā, nihil invēnērunt nisi tantum ossa. [26] Reversī sunt cōnfestim ad virum Deī, dīcentēs: “Abbā, sīcut dīxistī, ita est.” [27] Quibus ille ait: “Sciō, fīliolī, quia voluistis mē probāre sī vērum dīxī annōn. Aliud signum dīcam vōbīs: portiō cuiusdam piscis hāc nocte veniet illūc, et crās reficiēminī inde.”
[29]     Sequentī vērō diē exiērunt frātrēs ad locum, et invēnērunt sīcut vir Deī praedīxerat, et attulērunt quantum poterant portāre. [30] Ait illīs venerābilis pater: “Ista dīligenter observātē sale conditā: inde habēbitis necessitātem. [31] Faciet enim Dominus serēnum tempus hodiē et crās et post crās, et cessābit impetus maris et flūctuum; posteā proficīscēminī dē locō istō.”
[32]     Trānsāctīs autem diēbus praedictīs, praecēpit sānctus Brendānus suīs frātribus onerāre nāvim et utrēs implēre atque alia vāscula, herbās ac rādīcēs ad suum opus colligere, [33] quia praedictus pater, postquam fuit sacerdōs, nihil gustāvit, in quā spīritus vītae esset, dē carne. [34] Onerātis omnibus in nāvim, et vēlīs extēnsīs, profectī sunt contrā septentriōnālem plāgam.

CAPUT 17

[1]     Quādam vērō diē vīdērunt īnsulam longē ab illīs. Dīxit sānctus Brendānus: “Vidētis illam īnsulam?” Aiunt illī: “Vidēmus.” [2] Dīcit illīs: “Trēs populī sunt in illā īnsulā: populus puerōrum, et populus iuvenum, tertius vērō populus seniōrum. Porrō ūnus ex frātribus vestrīs illīc peregrīnābitur.” [3] Frātrēs interrogābant quisnam esset ex eīs. Cum autem persevērāssent in illā sententiā, et vīdisset illōs trīstēs, ait: “Iste est ille frāter quī permānsūrus est ibi.” [4] Fuit autem praedictus frāter ūnus ex tribus frātribus quī subsecūtī sunt sānctum Brendānum dē suō monastēriō, dē quibus praedīxerat frātribus anteā, quandō ascendērunt nāvim dē patriā suā.
[5]     Appropinquābant ergō ad praedictam īnsulam usque dum nāvis stetit in lītore. [6] Erat illa īnsula mīrae plānitiae, in tantum ut illīs vidērētur aequālis marī, sine arboribus aut aliquid quod ā ventō movērētur. Valdē erat spatiōsa, tamen cooperta scaltīs albīs et purpureīs. [7] Ibique vīdērunt trēs turmās, sīcut vir Deī praedīxerat; nam inter turmam et turmam spatium erat quasi iactus lapidis dē fundā. [8] Et semper ībant hūc atque illūc, et ūna turma cantābat standō in ūnō locō, dīcēns “Ībunt sānctī dē virtūte in virtūtem, et vidēbunt Deum deōrum in Syon.” [9] Dum ūna turma perfīniēbat illum versiculum, alia turma stābat et incipiēbat cantāre carmen praedictum, et ita faciēbant sine cessātiōne. [10] Erat autem prīma turma puerōrum in vestibus candidissimīs, et secunda in iacinctīnīs vestibus, et tertia turma in purpureīs dalmaticīs.
[11]     Erat hōra quārta quandō tenuērunt portum īnsulae. Cum autem sexta vēnerat, coepērunt cantāre turmae simul, dīcentēs: [12] “Deus misereātur nostrī” usque in fīnem, et “Deus, in adiūtōrium meum intende”; similiter et tertium psalmum “Crēdidī propter,” et ōrātiōnem suprā; [13] similiter ad hōram nōnam aliōs trēs psalmōs: “Dē profundīs,” et “Ecce, quam bonum,” “Lauda Hierusalem”; [14] cantābant ad vesperās: “Tē decet ymnus, Deus, in Syon,” “Benedic, anima mea, Dominō,” “Domine, Deus meus,” et tertium psalmum: “Laudāte, puerī, Dominum,” et Quīndecim Gradūs cantābant sedendō.
[15]     Cum autem perfīnīssent illum cantum, statim obumbrāvit illam īnsulam nūbēs mīrae clāritātis, sed nōn poterant vidēre quae anteā vīderant, prae spissitūdine nūbis. [16] Attamen audiēbant vōcēs canentium praedictum carmen sine intermissiōne usque ad vigiliās mātūtīnās. [17] Coepērunt turmae cantāre, dīcentēs: “Laudāte Dominum dē caelīs”; deinde: “Cantātē Dominō”; tertium: “Laudāte Dominum in sānctīs eius.” [18] Post haec cantābant duodecim psalmōs per ōrdinem psaltēriī.
[19]     At vērō cum diēs illūcēsceret, discooperta est īnsula dē nūbe. Cōnfestim cantābant trēs psalmōs: “Miserēre meī, Deus,” “Deus, Deus meus, ad tē dē lūce vigilō,” “Domine, refugium”; [20] ad tertiam aliōs trēs, idest “Omnēs gentēs,” “Deus, in nōmine tuō,” “Dīlēxī, quoniam” sub Allēlūiā. [21] Deinde immolābant agnum immaculātum et omnēs ad commūniōnem veniēbant, dīcentēs: [22] “Hoc sacrum corpus Dominī, et Salvātōris sanguinem, sūmite vōbīs in vītam aeternam.”
[23]     Itaque, fīnītā immolātiōne, duo ex turmā iuvenum portābant cophinum plēnum dē scaltīs purpureīs et mīsērunt in nāvim, dīcentēs: [24] “Sūmite dē frūctū Īnsulae Virōrum Fortium et reddite nōbīs frātrem nostrum et proficīsciminī in pāce.” [25] Tunc sānctus Brendānus vocāvit praedictum frātrem ad sē et ait: “Ōsculā frātrēs tuōs et vāde cum illīs quī tē invocant. [26] Bonā hōrā concēpit tē māter tua, in quā meruistī habitāre cum tālī congregātiōne.” Ōsculātīsque omnibus et sānctō patre, ait illī sānctus Brendānus: [27] “Fīlī, recordāre quanta beneficia prōposuit tibi Deus in hōc saeculō. Vāde et ōra prō nōbīs.” Prōtinus secūtus est duōs iuvenēs ad eōrum scolam.
[28]     Venerābilis pater cum suīs sodālibus coepit nāvigāre. Cum autem hōra nōna vēnerat, praecēpit suīs frātribus reficere corpora dē scaltīs Īnsulae Virōrum Fortium. [29] Cum haec dīxisset, vir Deī accēpit ūnam dē illīs. Ut autem vīdit magnitūdinem illīus et illam plēnam esse sūcō, admīrātus est et ait: [30] “Numquam vīdī nec lēgī dē scaltās tantae magnitūdinis.” Erant enim aequālis statūrae in modum pilae magnae. [31] Tunc praecēpit vir Deī vāsculum sibi afferrī, exprēmitque ūnam ex illīs, et attulit dē sūcō lībram ūnam, quam sānctus pater dīvīsit in duodecim unciās, dāns ūnīcuique singulam unciam. [32] Ita per duodecim diēs frātrēs reficiēbant dē singulīs scaltīs, tenentēs semper in ōre sapōrem mellis.

CAPUT 18

[1]     Fīnītis iam duodecim diēbus, sānctus pater praecēpit trīduānum ieiūnāre. [2] Porrō, trānsāctō trīduānō, ecce ūna avis grandissima volābat ē regiōne nāvis, tenēns rāmum cuiusdam arboris ignōtae habentem in summō botrum magnum mīrae rubicunditātis. [3] Quem rāmum mīsit dē ōre suō in sinum sānctī virī. Tunc sānctus Brendānus vocāvit frātrēs suōs ad sē et ait: “Vidēte et sūmite prandium quod Deus mīsit vōbīs.” [4] Erant enim ūvae illīus sīcut pōma; quās dīvīsit vir Deī frātribus per singulās ūvās, et ita habēbant vīctum usque ad duodecimum diem.
[5]     Iterum vir Deī coepit praedictum ieiūnium cum frātribus suīs. [6] Tertiā namque diē vīdērunt īnsulam nōn longē ab eīs, tōtam coopertam arboribus dēnsissimīs, habentēs frūctum praedictum ūvārum incrēdibilī fertilitāte, ita ut omnēs arborēs incurvātae fuissent ad terram, ūnīus frūctūs, ūnīusque colōris. [7] Nūlla erat sterilis arbor nūllaque alterīus generis in eādem īnsulā. [8] Tunc frātrēs tenuērunt portum; vir Deī ascendit dē nāvī et coepit circuīre illam īnsulam. [9] Erat autem odor illīus sīcut odor domūs plēnae malīs pūnicīs. Frātrēs adhūc expectābant in nāvī, dōnec vir Deī ad eōs redīret. [10] Interim flābat illīs ventus odōrem suāvissimum, ita ut ad oblīviōnem illōrum ieiūnium cōnārētur.
[11]     At venerābilis pater invēnit sex fontēs irriguissimōs, herbīs virentibus ac dīversīs rādīcibus. [12] Post haec reversus ad frātrēs suōs, portāns sēcum dē prīmitiīs īnsulae, dīcēns illīs: “Ascendite dē nāvī et fīgite tentōrium et cōnfortāminī dē optimīs frūctibus terrae istīus quam Dominus ostendit nōbīs.” [13] Ita, per quadrāgintā diēs, reficiēbant dē ūvīs et herbīs ac rādīcibus fontium. [14] Post vērō praedictum tempus, ascendērunt nāvim, portantēs sēcum dē frūctibus quantum poterat nāvis eōrum portāre.

CAPUT 19

[1]     Ascendentibus, porrō tendēbant vēlum in classe, quō ventus dirigisset. Et cum nāvigāssent, appāruit illīs avis quae vocātur grifa, ā longē volāns obviam illīs. [2] Cum hanc vīdissent frātrēs, dīcēbant ad sānctum patrem: “Ad dēvorandum nōs venit illa bēstia!” [3] Quibus ait vir Deī: “Nōlīte timēre: Deus adiūtor noster est, quī nōs dēfendet etiam hāc vice.”
[4]     Illa extendēbat ungulās ad servōs Deī capiendōs. Et ecce subitō avis, quae illīs alterā vice portāvit rāmum cum frūctibus, vēnit obviam grifae, rapidissimō volātū. [5] Quae statim voluit dēvorāre illam; at vērō dēfendēbat sē, usque dum superāsset ac abstulisset oculōs grifae praedicta avis. [6] Porrō grifa volābat in altum, ut vix frātrēs potuissent vidēre; attamen interfectrīx nōn dimissit illam dōnec eam interēmit. [7] Nam cadāver eius cōram frātribus iuxtā nāvim cecidit in mare. Altera vērō avis reversa est in locum suum.

CAPUT 20

[1]   Sānctus Brendānus cum suīs naūtōribus nōn post multōs diēs vīdērunt Īnsulam praedictam familiae Ailbēī, ibique Nātālem Dominī celebrāvit cum suīs frātribus. [2] Hīs perfīnītīs diēbus fēstīs, venerābilis pater, acceptā benedictiōne abbātis et famulōrum suōrum, circuībat ōceanum per multum tempus, nisi in praedictīs fēstīvitātibus, id est Paschae et Nātālis Dominī. [3] Nam in illīs habēbat requiem in praedictīs locīs.

CAPUT 21

[1]     Quōdam vērō tempore, cum Sānctus Brendānus celebrāsset Sānctī Petrī Apostolī fēstīvitātem in suā nāvī, invēnērunt mare clārum ita ut possent vidēre quicquid subtus erat. [2] Cum autem aspexissent intus in profundum, vīdērunt dīversa genera bēstiārum, iacentēs super arēnam. [3] Vidēbātur quoque illīs quod potuissent manū tangere illās, prae nimiā clāritāte illīus maris. [4] Erant enim sīcut gregēs iacentēs in pāscuīs prae multitūdine; tālēs vidēbantur sīcut iūnctās in gīrum, applicantēs capita ad posteriōra iacendō.
[5]     Rogābant frātrēs venerābilem patrem ut celebrāsset cum silentiō suam missam, nē bēstiae audīssent ac elevāssent sē ad persequendōs servōs Chrīstī. [6] Sānctus pater subrīsit atque dīcēbat illīs: “Mīror valdē vestram stultitiam. [7] Cūr timētis istās bēstiās et nōn timuistis omnium bēstiārum maris dēvorātōrem et magistrum, sedentēs vōs atque psallentēs multīs vicibus in dorsō eius? [8] Immō et silvam scindistis et ignem succendistis carnemque coquīstis. Ergō cūr timētis istās? [9] Nōnne deus omnium bēstiārum est Dominus noster Iēsus Chrīstus, quī potest humiliāre omnia animantia?”
[10]    Cum haec dīxisset, coepit cantāre in quantum potuit altius; cēterī namque ex frātribus aspiciēbant semper bēstiās. [11] Cum autem audīssent, bēstiae levāvērunt sē ā terrā et natābant in circuitū nāvis, ita ut nōn potuissent frātrēs ultrā vidēre in omnem partem, prae multitūdine dīversārum natantium. [12] Tamen nōn appropinquābant nāviculae, sed longē lātēque natābant, et ita hūc atque illūc, dōnec vir Deī fīnīvit missam, sē retinēbant. [13] Post haec, quasi fugiendō, omnēs bēstiae per dīversās sēmitās ōceanī ā faciē servōrum Deī natābant. [14] Sānctus Brendānus per octo diēs, prōsperō ventō et vēlīs extēnsīs, vix potuit mare clārum trānsmeāre.

CAPUT 22

[1]     Quādam vērō diē, cum celebrāssent missās, appāruit illīs columna in marī; [2] et nōn longē ab illīs vidēbātur, sed nōn poterant ante trēs diēs appropinquāre. [3] Cum autem appropinquāsset vir Deī, aspiciēbat summitātem illīus; tamen minimē potuit prae altitūdine illīus: namque altior erat quam āēr. [4] Porrō cooperta fuit ex rārō conopeō: in tantum rārus erat ut nāvis posset trānsīre per forāmina illīus. [5] Ignōrābant dē quā creātūrā factus esset cōnōpēus: habēbat colōrem argentī, sed tamen dūrior illīs vidēbātur quam marmor; columna erat dē cristāllō clārissimō.
[6]     Dīxit sānctus Brendānus frātribus suīs: “Mittite rēmigēs intus in nāvim et arborem atque vēla, et aliī teneant ex vōbīs interim fībulās conopēī.” [7] Spatium namque magnum tenēbat praedictus sagus ā columnā, quasi ūnīus miliāriī, et ita extendēbātur in profundum. [8] Cum haec fēcissent, ait ad illōs vir Deī: “Mittite nāvim intus per aliquod forāmen, ut videāmus dīligenter magnālia creātōris nostrī.”
[9]     Cum intus intrāssent et aspexissent hūc atque illūc, mare appāruit illīs vitreum prae clāritāte, ita ut omnia quae subtus erant possent vidēre. [10] Nam basēs columnae poterant cōnsīderāre, et summitātem cōnōpēī similiter iacentem in terrā. Lūx sōlis nōn minor erat intus quam forīs.
[11]     Tunc sānctus Brendānus mēnsūrābat forāmen ūnum inter quattuor cōnōpēōs, quattuor cubitīs in omnem partem. [12] Igitur nāvigābant per tōtum diem iuxtā latus ūnum illīus columnae, et semper umbram sōlis et calōrem poterant sentīre ultrā: ita usque ad hōram nōnam. [13] Sīc et ipse vir Deī semper mēnsūrābat latus ūnum: mīlle quadringentīs cubitīs mēnsūra ūna per quatuor latera illīus columnae erat. [14] Sīc per quatriduānum operābātur venerābilis pater inter quātuor angulōs predictae turris.
[15] Quārtō autem diē invēnērunt calicem dē genere cōnōpēī et patēnam dē colōre columnae, iacentēs in quādam fenestrā in latere columnae contrā austrum. [16] Quae statim vāscula sānctus Brendānus apprehendit, dīcēns: “Dominus noster Iēsus Chrīstus ostendit nōbīs hoc mīrāculum, et, ut ostendātur multīs ad crēdendum, mihi dēdit ista bīna mūnera.” [17] Statim praecēpit vir Deī frātribus dīvīnum officium peragere et posteā corpora reficere, quia nūllum taedium habēbant dē cibō sūmere aut pōtū postquam vidērent illam columnam.
[18] Trānsāctā vērō illā nocte, coepērunt frātrēs nāvigāre contrā septentriōnem. [19] Cum autem trānsiērunt quoddam forāmen, posuērunt arborem et vēla in altum, et aliī tenēbant ex frātribus fībulās cōnōpēī quōusque omnia praeparāssent in nāvī. [20] Extēnsīs vēlīs, coepit prōsper ventus post illōs flāre, ita ut nihil illīs opus fuisset nāvigāre nisi tantum tenēre fūniculōs et gubernam. [21] Sīc ferēbantur per octo diēs nāvicula contrā aquilōnem.

CAPUT 23

[1]     Trānsāctīs autem diēbus octo, vīdērunt īnsulam nōn longē, valdē rūsticam, saxōsam atque scoriōsam, sine arboribus et herbā, plēnam officīnīs fabrōrum. [2] Venerābilis pater ait frātribus suīs: “Vērē, frātrēs, angustia est mihi dē hāc īnsulā, quia nōlō in illam īre aut etiam sibi appropinquāre; sed ventus illūc subtrahit nōs rēctō cursū.”
[3]     Circumdabātur illa līmite. Ergō, illīs praetereuntibus parumper—quasi iactus lapidis—audiērunt sonitūs follium sufflantium quasi tonitruum, atque malleōrum collīsiōnēs contrā ferrum et cūdēs. [4] Hīs audītis, venerābilis pater armāvit sē Dominicō trophaeō in quattuor partēs, dīcēns: “Domine Iēsu Chrīste, līberā nōs dē hāc īnsulā!”
[5]     Fīnītō sermōne virī Deī, ecce ūnus ex habitātōribus eiusdem īnsulae ēgrediēbātur forās, quasi ad aliquod opus peragendum. [6] Erat ille hispidus valdē et igneus atque tenebrōsus. Cum vērō vīdisset famulōs Chrīstī trānsīre iuxtā illam īnsulam, reversus est in suam officīnam. [7] Vir Deī iterum sē armāvit, et ait frātribus: “Fīliolī, tendite in altum plūs vēla, et simul nāvigātē quantōcius, atque fugiāmus istam īnsulam.”
[8]     Citius dictō, ecce, praedictus barbarus occurrit ad lītus illīs ē regiōne, portāns forcipem in manibus cum massā igneā dē scōriā, immēnsae magnitūdinis atque fervōris. [9] Quī statim super famulōs Chrīstī iactāvit praedictam massam, sed illīs nōn nocuit: trānsīvit enim illōs, quasi spatium ūnīus stadiī, ultrā. [10] Nam ubi cecidit in mare, coepit fervere, quasi ruīna montis igneī fuisset ibi, et ascendēbat fūmus dē marī sīcut dē clībanō ignis.
[11]     At vērō vir Deī, cum trānsīsset ultrā quasi spatium ūnīus mīliāriī ab illō locō ubi cecidit massa— omnēs quī in illā īnsulā erant occurrērunt ad lītus, portantēs singulī singulās massās. [12] Aliī iactābant post famulōs Chrīstī massās in mare, aliī—alter super alterum—iactābant suam massam, revertentēs in illōrum officīnās, incendentēs eās; [13] et simul appāruit quasi tōta ārsa illa īnsula sīcut ūnus globus, et mare aestuābat sīcut cacabus plēnus carnibus, aestuāns quandō bene ministrātur ab igne.
[14]     Et audiēbant per tōtum diem ingentem ululātum ab illā īnsulā; etiam quandō nōn poterant illam vidēre ad aurēs eōrum attingēbat adhūc ululātus habitantium in illā, atque ad nārēs ingēns fētor. [15] Tunc sānctus pater suōs monachōs cōnfortābat, dīcēns: “Ō mīlitēs Chrīstī, rōborāminī in fide nōn fictā, et in armīs spīritālibus, quia sumus in cōnfīnibus īnfernōrum. Proptereā vigilātē et agite virīliter.”

CAPUT 24

[1]     Alterā vērō diē appāruit illīs mōns altus in ōceanō contrā septentriōnem, nōn longē, sed quasi per tenuēs nūbilās; et valdē fūmōsus erat in summitāte. [2] Et statim rapidissimō cursū ventus trāxit illōs ad lītus eiusdem īnsulae usque dum nāvis resēdit nōn longē ā terrā. [3] Erat namque rīpa illīus magnae altitūdinis, ita ut summitātem illīus vix potuissent vidēre, et colōris carbōnis, et mīrae rēctitūdinis sīcut mūrus.
[4]     Ūnus quīdam quī remānsit ex tribus frātribus quī subsecūtī sunt sānctum Brendānum dē suō monastēriō exilīvit forās dē nāvī et coepit ambulāre usque ad fundāmentum rīpae. [5] Quī coepit clāmāre, dīcēns: “Vae mihi, pater! Praedor ā vōbīs, et nōn habeō potestātem ut possim venīre ad vōs.” [6] Frātrēs cōnfestim nāvim retrō ā terrā dūcēbant et clāmābant ad Dominum, dīcentēs: “Miserēre nōbīs, Domine, miserēre nōbīs.” [7] At vērō venerābilis pater, cum suīs sociīs, aspiciēbat quōmodo dūcēbātur īnfēlīx ā multitūdine daemonum ad tormenta et quōmodo incendēbātur inter illōs; [8] atque dīcēbat: “Vae tibi, fīlī, quia recēpistī, in vītā tuā, meritī tālem fīnem!”
[9]     Iterum arripuit illōs prōsper ventus ad austrālem plāgam. Cum autem aspexissent—ā longē retrō—illam īnsulam, [10] vīdērunt montem discoopertum ā fūmō, et ā sē spūmantem flammās usque ad aethera, et iterum ad sē eāsdem flammās respīrantem, ita ut tōtus mōns usque in mare ūnus rogus appāruisset.

CAPUT 25

[1]      Igitur sānctus Brendānus, cum nāvigāsset contrā merīdiem iter septem diērum, appāruit illīs in mare quaedam fōrmula quasi hominis sedentis super petram, [2] et vēlum ante illum ā longē quasi mēnsūrā ūnīus sagī, pendēns inter duās forcellās ferreās; et sīc agitābātur flūctibus sīcut nāvicula solet quandō perīclitātur ā turbine. [3] Aliī ex frātribus dīcēbant quod avis esset, aliī nāvim putābant. Vir Deī, cum audīsset eōs intrā sē cōnferentēs tālia, ait: “Sinite contendere; dīrigite cursum nāvis usque ad illum locum.”
[4]     Cum vērō vir Deī illūc appropinquāsset, restitērunt undae, in circuitū quasi coāgulātae, et invēnērunt hominem sedentem suprā petram, hispidum ac dēfōrmem; [5] et undae ex omnī parte, quandō effluēbant ad illum, percutiēbant eum usque ad verticem, et, quandō recēdēbant, appārēbat illa petra nūda in quā sedēbat īnfēlīx ille. [6] Pannus quoque, quī ante illum pendēbat—aliquandō ventus minābat illum ā sē, aliquandō percutiēbat eum per oculōs et frontem.
[7]     Beātus Brendānus coepit interrogāre illum: quis esset, aut prō quā culpā missus esset ibi, seu quid meritī habuit ut tālem poenitentiam sustinēret. [8] Cui ait: “Ego sum īnfēlīcissimus Iūdās atque negōtiātor pessimus. Nōn meritī habeō istum locum, sed misericordiae ineffābilis Iēsu Chrīstī. [9] Nōn mihi computātur poenitentiae locus sed indulgentiae Redēmptōris, propter honōrem Dominicae resurrēctiōnis.” (Nam erat diēs Dominicus tunc.) [10] “Mihi enim vidētur, quandō sedeō hīc, quasi sim in paradīsō dēliciārum, propter timōrem tormentōrum quae futūra sunt mihi in hōc vespere. [11] Nam ārdeō sīcut massa plumbī liquefacta in ōllā, diē ac nocte, in mediō montis quem vīdistis. Ibi est Leviathan cum suīs satellibus. [12] Ibi fuī quandō dēglūtīvit frātrem vestrum, et ideō erat īnfernus laetus, ut emississet forās flammās ingentēs; et sīc facit semper quandō animās impiōrum dēvorat.
[13]     "Meum vērō refrīgerium habeō hīc omnī diē Dominicō, ā vespere usque ad vesperās, et in Nātīvitāte Dominī usque in Theophāniam, et ā Paschā usque in Pentēcostēn, et in Pūrificātiōne Deī Genetrīcis atque Assūmptiōne. [14] Posteā et anteā crucior in profundō īnfernī cum Hērōde et Pīlātō et Annā et Caiphā. Idcircō adiūrō vōs, per Redēmptōrem mundī, [15] ut intercēdere dignēminī ad Dominum Iēsum, ut habeam hīc potestātem esse usque ad ortum sōlis crās, nē mē daemonēs in adventū vestrō crucient atque dūcant ad malam hērēditātem, quam comparāvī malō pretiō.” [16] Cui sānctus Brendānus ait: “Fīat voluntās Dominī: hāc nocte nōn eris morsus daemōnum usque manē.”
[17]     Iterum vir Deī interrogābat illum, dīcēns: “Quid sibi vult iste pannus?” [18] Cui ait: “Istum pannum dedī cuidam leprōsō, quandō fuī camerārius Dominī. [19] Sed tamen nōn fuit meus quem dedī: nam Dominicus et frātrum suōrum erat. Ideō ab illō nōn habeō ūllum refrīgerium sed magis impedīmentum. [20] Nam forcae ferreae, ubi pendet—illās dedī sacerdōtibus templī ad cacabōs sustinendōs. [21] Petram in quā sedeō, illam mīsī in fossam in pūblicā viā sub pedibus trānseuntium, antequam fuissem discipulus Dominī.”
[22]     Cum autem vespera hōra obumbrāsset Tīthim, ecce innumerābilis multitūdō daemonum cooperuit faciem Tīthis in circuitū, vōciferantēs atque dīcentēs: [23] “Recēde, vir Deī, ā nōbīs, quia nōn possumus appropinquāre sociō nostrō usque dum ab illō recēdās, nec faciem prīncipis nostrī ausī sumus vidēre dōnec sibi reddāmus suum amīcum. [24] Tū vērō redde statim nōbīs nostrum morsum, et nōlī istum hāc nocte dēfendere.” [25] Quibus ait vir Deī: “Nōn ego dēfendō, sed Dominus Iēsus Chrīstus concessit sibi istam noctem hīc esse usque manē.” [26] Cui aiunt daemonēs: “Quōmodo invocās nōmen Dominī super illum, cum sit ipse trāditor Dominī?” [27] Quibus dīxit vir Deī: “Praecipiō vōbīs in nōmine Dominī nostrī Iēsu Chrīstī ut nihil illī malī faciātis usque manē.”
[28]     Trānsāctā itaque nocte illā, prīmō manē cum vir Deī coepisset iter agere, ecce īnfīnīta multitūdō daemonum cooperuit faciem abyssī, ēmittentēs dīrās vōcēs atque dīcentēs: [29] “Ō vir Deī, maledictus ingressus tuus atque exitus tuus, quia prīnceps noster hāc nocte flagellāvit nōs verberibus pessimīs, propter quod nōn praesentāvimus sibi istum maledictum captīvum.” [30] Quibus ait vir Deī: “Nōn nōbīs pertinet vestra maledictiō sed vōbīsmet ipsīs. [31] Cui autem maledīcitis, ille est benedictus, et cui benedīcitis, ille est maledictus.”
[32]      Cui daemonēs respondērunt: “Duplicēs poenās sustinēbit in istīs sex diēbus īnfēlīx Jūdās, propter quod illum dēfendistī in istā praeteritā nocte.” [33] Quibus venerābilis pater dīxit: “Nōn habēbitis potestātem inde, neque prīnceps vester, sed potestās Deī erit.” [34] Iterum subiūnxit: “Praecipiō vōbīs, in nōmine Dominī nostrī Iēsu Chrīstī, et prīncipī vestrō, nē istum extollātis amplius cruciātibus quam anteā.” [35] Cui respondērunt: “Numquid Dominus es omnium, ut tuīs sermōnibus obēdiāmus?” [36] Quibus vir Deī ait: “Servus suus sum, et quicquid in suō nōmine praecipiam, inde habeō ministerium dē quibus quōs ille mihi concēdit.” [37] Et ita secūtī sunt eum usque dum nōn poterant Iūdam vidēre. Reversī sunt quoque daemonēs et levāvērunt īnfēlīcissimam animam inter illōs cum magnō impetū et ululātū.

CAPUT 26

[1]     Sānctus vērō Brendānus cum suīs commīlitōnibus nāvigāvit contrā merīdiānam plāgam, glōrificāns Deum in omnibus. [2] Tertiā vērō diē appāruit illīs quaedam īnsula parva, contrā merīdiem procul. [3] Cum autem frātrēs coepissent nāvigāre ācrius et appropinquāssent praedictae īnsulae, ait illīs sānctus Brendānus: [4] “Virī frātrēs, nōlīte suprā modum corpora vestra fatīgāre: satis enim habētis labōrem. [5] Septem iam annī sunt postquam ēgressī sumus dē nostrā patriā usque in hōc Pascha quod ventūrum erit cito. [6] Namque modo vidēbitis Paulum heremitam spīritālem, in hāc īnsulā sine ūllō vīctū corporālī commorantem per sexāgintā annōs: [7] nam trīgintā annōs anteā sūmpsit cibum ā quādam bēstiā per praedictōs annōs.
[8]     Cum autem appropinquāssent ad lītus, minimē poterant aditum invenīre, prae altitūdine rīpae illīus. Erat autem parva et nimis rotunda illa īnsula, quasi ūnīus stadiī. [9] Dē terrā vērō nihil habuit dēsuper, sed petra nūda in modum silicis appāruit. Quantum erat lātitūdinis et longitūdinis, tantae altitūdinis. [10] Cum autem circuīssent nāvigandō illam īnsulam, invēnērunt portum strictum ita ut prōram nāviculae vix capere potuisset, et ascēnsum difficillimum ad ascendendum.
[11]     Tum sānctus Brendānus dīxit frātribus suīs: “Expectāte hīc, dōnec revertar ad vōs. [12] Nōn licet vōbīs intrāre sine licentiā virī Deī quī commorātur in hōc locō.” [13] Cum autem venerābilis pater pervēnisset ad summitātem illīus īnsulae, vīdit duās spēluncās—ōstium contrā ōstium—in latere īnsulae contrā ortum sōlis, [14] ac fontem parvissimum, rotundum in modum patulae, surgentem dē petrā ante ōstium spēluncae ubi mīles Chrīstī residēbat; at ubi surgēbat praedictus fōns, statim petra sorbēbat illum.
[15]     Sānctus vērō Brendānus, cum appropinquāsset ad ōstium spēluncae ūnīus, dē alterā ēgressus est senex forās obviam sibi, dīcēns: “Ecce, quam bonum et quam iocundum habitāre frātrēs in ūnum.” [16] Cum haec dīxisset, praecēpit sānctō Brendānō omnēs frātrēs suōs venīre dē nāvī. [17] Ōsculantibus sē invicem ac residentibus, propriīs nōminibus singulōs appellābat. [18] At ubi frātrēs audiērunt, admīrātī sunt valdē, nōn tantum dē suā prophētīā, vērum etiam dē suō habitū: [19] erat enim coopertus tōtus capillīs suīs et barbā et cēterīs pilīs usque ad pedēs, et erant candidī sīcut nix, prae nimiā senectūte. [20] Tantum faciēs et oculī vidēbantur illīus; nihil aliud indūmentī erat sibi iūnctum, exceptō pilōs quī ēgrediēbantur dē suō corpore.
[21]     At vērō sānctus Brendānus, cum haec vīdisset, contristātus est, intrā sē dīcēns: “Vae mihi, quī portō habitum monachicum, [22] et sub mē cōnstitūtī sunt multī sub nōmine illīus ōrdinis, cum videō modo in angelicō statū hominem in carne adhūc sedentem illaesum ā vitiīs corporis.” [23] Cui ait vir Deī: “Ō venerābilis pater, quanta et quālia mīrābilia ostendit Deus tibi, quae nūllī sānctōrum patrum manifestāvit! [24] Et tū dīcis in corde tuō nōn esse tē dignum monachicum portāre habitum, et tū cum sīs maior quam monachus! Monachus vērō labōre manuum suārum ūtitur et vestītur. [25] Deus autem dē suīs sēcrētīs per septem annōs pāscit tē cum tuā familiā et induit; ego vērō miser sedeō sīcut avis in istā petrā, nūdus, exceptō meō pīlō.”
[26]     Tunc sānctus Brendānus interrogābat illum dē suō adventū aut unde esset aut quantō tempore sustinuisset ibi tālem vītam. [27] Cui ille respondit: “Fuī nūtrītus in monastēriō sānctī Patriciī per quīnquāgintā annōs, et cūstōdiēbam cimitērium frātrum. [28] Quādam vērō diē, cum locum sepultūrae dēsignāsset mihi meus decānus cuidam dēfūnctō, ut sepelīssem, appāruit mihi quīdam senex ignōtus, quī dīxit mihi: [29] ‘Nōlī, frāter, fossam ibi facere, quia sepulchrum alterīus est.’ Cui dīxī: ‘Pater, quis es tū?’ [30] Quī ait: ‘Cūr mē nōn cognōscis? Nōnne tuus abbās sum?’ Cui dīxī: ‘Sānctus Patricius meus abbās.’ At ille respondit: ‘Ego sum. [31] Heri enim migrāvī dē saeculō; ipse est enim locus meae sepultūrae. Hīc faciēs sepulchrum frātris nostrī; et nūllī dicās quid ego dīxī tibi. [32] Crās autem proficīscere ad lītus maris, et inveniēs nāvim ibi, in quam intrābis, quae tē dūcet ad locum ubi expectābis diem mortis tuae.’
[33]     “Māne vērō, secundum praeceptum sānctī patris, profectus sum ad praedictum lītus, et invēnī sīcut ipse mihi praedīxerat. [34] Cum autem ascendissem nāviculam, coepī nāvigāre per trēs diēs et trēs noctēs; quibus trānsāctīs dīmīsī nāvim ubicumque ventus voluisset illam iactāre. [35] Porrō septimō diē appāruit ista petra, in quam statim intrāvī, dīmissā nāviculā atque percussā pede meō ut īsset unde vēnerat. [36] Cōnfestim vīdī illam cursū vēlōcissimō sulcantem undās per aequora, ut redīret in patriam suam. Ego vērō mānsī hīc usque hodiē.
[37]     “Prīmā namque diē quā intrāvī hūc, circā hōram nōnam, luter portāvit mihi prandium dē marī—īdēst piscem ūnum in ōre suō, et fasciculum dē grāminibus ad focum faciendum—inter suōs anteriōrēs pedēs, ambulāns super duōbus posteriōribus pedibus. [38] Cum posuisset ante mē piscem et grāmina, reversus est unde vēnerat. Ego vērō, acceptō ferrō, et silice percussō, fēcī ignem dē grāminibus, et parāvī mihi cibōs dē illō pisce.
[39]     “Ita per trīgintā annōs semper tertiā diē īdem minister eāsdem escās—idest ūnum piscem—ad trēs diēs < ... > [40] < ...> tertiam partem piscis assī omnī diē, et nihil mihi erat sitis grātiā; [41] sed in diē Dominicō ēgrediēbātur forās pauxillum āquae dē istā petrā, unde potuī sūmere pōtum et vāsculum meum implēre ad opus manuum.
[42]     Post trīgintā quoque annōs invēnī istās duās spēluncās et istum fontem: ab ipsō vīvō per sexāgintā annōs, sine nūtrīmentō alterīus cibī nisi dē hōc fonte. [43] Nōnāgēnārius etenim sum in hāc īnsulā, tringintā annōs in vīctū piscium et sexāgintā annōs in pāstū istīus fontis; et quinquāgintā annōs fuī in patriā meā. [44] Omnēs annī vītae meae usque modo centum quadrāgintā sunt. Et hīc dēbeō modo, sīcut fuerat mihi prōmissum, expectāre diem iūdiciī in istā carne.
[45]     “Pergite igitur ad patriam vestram et vōbīscum asportāte vāscula plēna dē istō fonte; [46] necesse enim erit vōbīs, quia adhūc restat iter vestrum per quadrāgintā diēs, idest usque in Sabbatum Paschae. [47] Celebrābitis vērō Sabbatum Sānctum et Pascha atque sānctōs diēs Paschae ubi celebrāstis per sex annōs; [48] et posteā, acceptā benedictiōne prōcūrātōris vestrī, proficīscēminī ad Terram Reprōmissiōnis Sānctōrum, et ibi manēbitis quadrāgintā diēs; [49] et post haec Deus patrum vestrōrum dūcet vōs sānōs atque incolumēs in terram nātīvitātis vestrae.”

CAPUT 27

[1]     Igitur sānctus Brendānus cum suīs frātribus, acceptā benedictiōne virī Deī, coepērunt nāvigāre contrā merīdiem per tōtum Quadrāgēsimae tempus, et ferēbātur hūc atque illūc illōrum nāvicula. [2] Et erat illīs tantum cibus aqua, quam accēpērunt ab īnsulā virī Deī, per trīduum reficiendō sine ūllā ēsuriē et sitī, permanentēs laetī omnēs. [3] Tunc, sīcut predīxerat vir Deī, vēnērunt ad īnsulam prīstinī prōcūrātōris in Sabbatō Sānctō; [4] et ut vēnērunt ad portum, occurrit illīs obviam cum gaudiō magnō, omnēsque dē nāvī levāvit propriīs brāchiīs. [5] Perāctō vērō dīvīnō officiō diēī sānctī, apposuit cōram eīs coenam. Factō iam vespere, ascendērunt nāviculam, et īdem vir cum illīs.
[6]     Cum autem nāvigāssent, statim invēnērunt bēluam in solitō locō, et ibi laudēs Deō cantāvērunt tōtā nocte et missās manē. [7] Fīnītā vērō missā, coepit Iascōnius īre in viam suam, et omnēs frātrēs quī cum sānctō Brendānō erant coepērunt clāmāre ad Dominum, dīcentēs: [8] “Exaudī nōs, Deus salūtāris noster, spēs omnium fīnium terrae et in marī longē.” [9] Sānctus Brendānus cōnfortābat suōs, dīcēns: “Nōlīte formīdāre: nihil enim vōbīs erit malī, sed adiūtōrium imminet itineris.” [10] Rēctō cursū bēlua pervēnit usque ad lītus Īnsulae Avium, ibique dēmorātī sunt usque ad octāvās Pentēcostēn.
[11]     Trānsāctō iam tempore sollemnitātum, prōcūrātor quī cum illīs erat dīxit sānctō Brendānō: “Ascendite nāviculam et implēte utrēs fonte istō. [12] Erō namque socius itineris vestrī istā vice atque ductor; sine mē nōn poteritis invenīre Terram Reprōmissiōnis Sānctōrum.” [13] Ascendentibus autem nāvim, omnēs avēs quae in illā īnsulā erant quasi ūnā vōce dīcēbant: “Prōsperum iter faciet vōbīs Deus salūtārium nostrōrum.”

CAPUT 28

[1]     Sānctus Brendānus et quī cum illō erant nāvigāvērunt ad īnsulam prōcūrātōris et ipse cum illīs, ibique sūmpsērunt dispendia quadrāgintā diērum. [2] Erat autem nāvigium eōrum contrā orientālem plāgam quadrāgintā diērum. Porrō ipse prōcūrātor antecēdēbat eōs, et iter illōrum dīrigēbat.
[3]     Trānsāctīs vērō diēbus quadrāgintā, vespere imminente, cooperuit eōs cālīgō grandis, ita ut vix alter alterum potuisset vidēre. [4] Prōcūrātor autem ait sānctō Brendānō: “Scītis quae est ista cālīgō?” Sānctus Brendānus ait: “Quae est?” [5] Tunc ait ille: “Ista cālīgō circuit illam īnsulam quam quaeritis per septem annōs.” Post spatium vērō ūnīus hōrae iterum circumfulsit illōs lūx ingēns, et nāvis stetit ad lītus.
[6]      Porrō ascendentibus dē nāvī, vīdērunt terram spatiōsam ac plēnam arboribus pōmiferīs, sīcut in tempore autumnālī. Cum autem circuībant illam terram, nihil affuit illīs nox. [7] Accipiēbant tantum dē pōmīs, et dē fontibus bibēbant; et ita per quadrāgintā diēs perlūstrābant tōtam terram, et nōn poterant fīnem illīus invenīre. [8] Quādam vērō diē, invēnērunt flūmen magnum vergentem per medium īnsulae. [9] Tunc sānctus Brendānus, conversus frātribus suīs, ait: “Istud flūmen nōn possumus trānsīre, et ignōrāmus magnitūdinem illīus terrae.”
[10]     Cum haec intrā sē volvissent, ecce iuvenis occurrit illīs obviam, ōsculāns illōs cum magnā laetitiā, et singulōs nōminātim appellābat, atque dīcēbat: [11] “Beātī quī habitant in domō tuā; in saeculum saeculī laudābunt tē.” [12] Cum haec dīxisset, ait ad sānctum Brendānum: “Ecce terram quam quaesīstī per multum tempus. [13] Ideō nōn potuistī statim invenīre illam, quia Deus voluit tibi ostendere dīversa sua sēcrēta in ōceanō magnō.
[14]     “Revertere itaque ad terram nātīvitātis tuae, portāns tēcum dē frūctibus istīus et dē gemmīs, quantum potest tua nāvicula capere. [15] Appropinquant enim diēs peregrīnātiōnis tuae, ut dormiās cum patribus tuīs. [16] Post multa vērō curricula temporum dēclārābitur ista terra successōribus vestrīs, quandō Chrīstiānōrum supervēnerit persecūtiō. [17] Istud flūmen quod vidētis dīvidit istam īnsulam. Sīcut modo appāret vōbīs mātūra frūctibus, ita omnī tempore permanet sine ūllā umbrā noctis: lūx enim illīus est Chrīstus.”
[18]     Acceptīs dē frūctibus terrae et omnibus generibus gemmārum, dīmissōque benedictō prōcūrātōre et iuvene, sānctus Brendānus cum suīs frātribus ascendit nāviculam et coepit nāvigāre per medium cālīginis. [19] Cum autem pertrānsīssent, vēnērunt ad Īnsulam quae vocātur Dēliciārum, ibique trium diērum hospitium perēgērunt. [20] Acceptā benedictiōne, sānctus Brendānus rēctō itinere ad locum suum reversus est.