Vergil, Aeneid I 695-722

Iamque ībat dictō pārēns et dōna Cupīdō695

rēgia portābat Tyriīs duce laetus Achātē.

Cum venit, aulaeīs iam sē rēgīna superbīs

aureā composuit spondā mediamque locāvit,

iam pater Aenēās et iam Trōiāna iuventūs

conveniunt, strātōque super discumbitur ostrō.700

Dant manibus famulī lymphās Cereremque canistrīs

expediunt tōnsīsque ferunt mantēlia villīs.

Quīnquāgintā intus famulae, quibus ōrdine longam

cūra penum struere et flammīs adolēre Penātīs;

centum aliae totidemque parēs aetāte ministrī,705

quī dapibus mēnsās onerent et pōcula pōnant.

Nec nōn et Tyriī per līmina laeta frequentēs

convēnēre; torīs iussī discumbere pictīs

Mīrantur dōna Aenēae, mīrantur Iǖlum,

flagrantīsque deī vultūs simulātaque verba,710

pallamque et pictum croceō vēlāmen acanthō.

Praecipuē īnfēlīx, pestī dēvōta futūrae,

explērī mentem nequit ārdēscitque tuendō

Phoenissa, et pariter puerō dōnīsque movētur.

Ille ubi complexū Aenēae collōque pependit715

et magnum falsī implēvit genitōris amōrem,

rēgīnam petit. Haec oculīs, haec pectore tōtō

haeret et interdum gremiō fovet īnscia Dīdō

īnsīdat quantus miserae deus. At memor ille

mātris Acīdaliae paulātim abolēre Sychaeum720

incipit et vīvō temptat praevertere amōre

iam prīdem residēs animōs dēsuētaque corda.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-695-722