Vergil, Aeneid I 102-123

Tālia iactantī strīdēns Aquilōne procella

vēlum adversa ferit, flūctūsque ad sīdera tollit.

franguntur rēmī, tum prōra āvertit et undīs

dat latus, īnsequitur cumulō praeruptus aquae mōns.105

Hī summō in flūctū pendent; hīs unda dehīscēns

terram inter flūctūs aperit, furit aestus harēnīs.

Trēs Notus abreptās in saxa latentia torquet

(saxa vocant Italī mediīs quae in flūctibus Ārās,

dorsum immāne marī summō), trēs Eurus ab altō110

in brevia et syrtēs urget, miserābile vīsū,

inlīditque vadīs atque aggere cingit harēnae.

Ūnam, quae Lyciōs fīdumque vehēbat Orontēn,

ipsius ante oculōs ingēns ā vertice pontus

in puppim ferit: excutitur prōnusque magister115

volvitur in caput, ast illam ter flūctus ibīdem

torquet agēns circum et rapidus vorat aequore vertex.

appārent rārī nantēs in gurgite vāstō,

arma virum tabulaeque et Trōïa gaza per undās.

Iam validam Īlioneī nāvem, iam fortis Achātae,120

et quā vectus Abās, et quā grandaevus Alētēs,

vīcit hiems; laxīs laterum compāgibus omnēs

accipiunt inimīcum imbrem rīmīsque fatīscunt.

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-102-123