Vergil, Aeneid I 402-417

Dīxit et āvertēns roseā cervīce refulsit,

ambrosiaeque comae dīvīnum vertice odōrem

spīrāvēre; pedēs vestis dēflūxit ad īmōs,

et vēra incessū patuit dea. Ille ubi mātrem405

agnōvit tālī fugientem est vōce secūtus:

'Quid nātum totiēns, crūdēlis tū quoque, falsīs

lūdis imāginibus? Cūr dextrae iungere dextram

nōn datur ac vērās audīre et reddere vōcēs?'

Tālibus incūsat gressumque ad moenia tendit.410

At Venus obscūrō gradientēs āëre saepsit,

et multō nebulae circum dea fūdit amictū,

cernere nē quis eōs neu quis contingere posset

mōlīrīve moram aut veniendī poscere causās.

Ipsa Paphum sublīmis abit sēdēsque revīsit415

laeta suās, ubi templum illī, centumque Sabaeō

tūre calent ārae sertīsque recentibus hālant.

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-402-417