Vergil, Aeneid I 335-371

Tum Venus: 'Haud equidem tālī mē dignor honōre;335

virginibus Tyriīs mōs est gestāre pharetram

purpureōque altē sūrās vincīre coturnō.

Pūnica rēgna vidēs, Tyriōs et Agēnoris urbem;

sed fīnēs Libycī, genus intractābile bellō.

Imperium Dīdō Tyriā regit urbe profecta,340

germānum fugiēns. Longa est iniūria, longae

ambāgēs; sed summa sequar fastīgia rērum.

Huic coniūnx Sȳchaeus erat, dītissimus aurī

Phoenīcum, et magnō miserae dīlēctus amōre,

cui pater intāctam dederat prīmīsque iugārat345

ōminibus. Sed rēgna Tyrī germānus habēbat

Pygmaliōn, scelere ante aliōs immānior omnēs.

Quōs inter medius vēnit furor. ille Sychaeum

impius ante ārās atque aurī caecus amōre

clam ferrō incautum superat, sēcūrus amōrum350

germānae; factumque diū cēlāvit et aegram

multa malus simulāns vānā spē lūsit amantem.

Ipsa sed in somnīs inhumātī vēnit imāgō

coniugis ōra modīs attollēns pallida mīrīs;

crūdēlēs ārās trāiectaque pectora ferrō355

nūdāvit, caecumque domūs scelus omne retēxit.

tum celerāre fugam patriāque excēdere suādet

auxiliumque viae veterēs tellūre reclūdit

thēsaurōs, ignōtum argentī pondus et aurī.

Hīs commōta fugam Dīdō sociōsque parābat.360

Conveniunt quibus aut odium crūdēle tyrannī

aut metus ācer erat; nāvēs, quae forte parātae,

corripiunt onerantque aurō. portantur avārī

Pygmaliōnis opēs pelagō; dux fēmina factī.

Dēvēnēre locōs ubi nunc ingentia cernēs365

moenia surgentemque novae Karthāginis arcem,

mercātīque solum, factī dē nōmine Byrsam,

taurīnō quantum possent circumdare tergō.

Sed vōs quī tandem? quibus aut vēnistis ab ōrīs?

quōve tenētis iter?' Quaerentī tālibus ille370

suspīrāns īmōque trahēns ā pectore vōcem:

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-335-371