Vergil, Aeneid I 544-560

'Rēx erat Aenēās nōbīs, quō iūstior alter

nec pietāte fuit, nec bellō maior et armīs.545

Quem sī fāta virum servant, sī vēscitur aurā

aetheriā neque adhūc crūdēlibus occubat umbrīs,

nōn metus, officiō nec tē certāsse priōrem

paeniteat. Sunt et Siculīs regiōnibus urbēs

armaque Trōiānōque ā sanguine clārus Acestēs.550

Quassātam ventīs liceat subdūcere classem

et silvīs aptāre trabēs et stringere rēmōs,

sī datur Ītaliam sociīs et rēge receptō

tendere, ut Ītaliam laetī Latiumque petāmus;

sīn absūmpta salūs, et tē, pater optime Teucrum,555

pontus habet Libyae nec spēs iam restat Iūlī,

at freta Sīcaniae saltem sēdēsque parātās,

unde hūc advectī, rēgemque petāmus Acestēn.'

Tālibus Īlioneus; cūnctī simul ōre fremēbant

Dardanidae.560

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-544-560