Vergil, Aeneid I 198-207

'Ō sociī (neque enim ignārī sumus ante malōrum),

ō passī graviōra, dabit deus hīs quoque fīnem.

Vōs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs200

accestis scopulōs, vōs et Cyclōpia saxa

expertī: revocāte animōs maestumque timōrem

mittite; forsan et haec ōlim meminisse iuvābit.

Per variōs cāsūs, per tot discrīmina rērum

tendimus in Latium, sēdēs ubi Fāta quiētās205

ostendunt; illīc fās rēgna resurgere Trōiae.

Dūrāte, et vōsmet rēbus servāte secundīs.'

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-198-207