Vergil, Aeneid I 305-324

At pius Aenēās per noctem plūrima volvēns,305

ut prīmum lūx alma data est, exīre locōsque

explōrāre novōs, quās ventō accesserit ōrās,

quī teneant (nam inculta videt), hominēsne feraene,

quaerere cōnstituit sociīsque exācta referre.

Classem in convexō nemorum sub rūpe cavātā310

arboribus clausam circum atque horrentibus umbrīs

occulit; ipse ūnō graditur comitātus Achātē

bīna manū lātō crīspāns hastīlia ferrō.

Cui māter mediā sēsē tulit obvia silvā

virginis ōs habitumque gerēns et virginis arma315

Spartānae, vel quālis equōs Thrēïssa fatīgat

Harpalycē volucremque fugā praevertitur Hebrum.

namque umerīs dē mōre habilem suspenderat arcum

vēnātrīx dederatque comam diffundere ventīs,

nūda genū nōdōque sinūs collēcta fluentēs.320

Ac prior 'Heus,' inquit, 'iuvenēs, mōnstrāte, meārum

vīdistis sī quam hīc errantem forte sorōrum

succīnctam pharetrā et maculōsae tegmine lyncis,

aut spūmantis aprī cursum clāmōre prementem.'

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-305-324