Vergil, Aeneid I 254-271

Ollī subrīdēns hominum sator atque deōrum

vultū, quō caelum tempestātēsque serēnat,255

ōscula lībāvit nātae, dehinc tālia fātur:

'Parce metū, Cytherēa, manent immōta tuōrum

fāta tibī; cernēs urbem et prōmissa Lavīnī

moenia, sublīmemque ferēs ad sīdera caelī

magnanimum Aenēān; neque mē sententia vertit.260

Hic tibi (fābor enim, quandō haec tē cūra remordet,

longius et volvēns Fātōrum arcāna movēbō)

bellum ingēns geret Ītaliā populōsque ferōcēs

contundet mōrēsque virīs et moenia pōnet,

tertia dum Latiō rēgnantem vīderit aestās265

ternaque trānsierint Rutulīs hīberna subāctīs.

At puer Ascanius, cui nunc cognōmen Iǖlō

additur (Īlus erat, dum rēs stetit Īlia rēgnō),

trīgintā magnōs volvendīs mēnsibus orbēs

imperiō explēbit, rēgnumque ab sēde Lavīnī270

trānsferet, et Longam multā vī mūniet Albam.

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-254-271