Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VI 295-336

Hinc via Tartareī quae fert Acherontis ad undās.295

Turbidus hīc caenō vāstāque vorāgine gurges

aestuat atque omnem Cōcӯtō ērūctat harēnam.

Portitor hās horrendus aquās et flūmina servat

terribilī squālōre Charōn, cui plūrima mentō

cānitiēs inculta iacet, stant lūmina flammā,300

sordidus ex umerīs nōdō dēpendet amictus.

Ipse ratem contō subigit vēlīsque ministrat

et ferrūgineā subvectat corpora cumbā,

iam senior, sed crūda deō viridisque senectūs.

Hūc omnis turba ad rīpās effūsa ruēbat,305

mātrēs atque virī dēfūnctaque corpora vītā

magnanimum hērōum, puerī innūptaeque puellae,

impositīque rogīs iuvenēs ante ōra parentum:

quam multa in silvīs autumnī frīgore prīmō

lāpsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab altō310

quam multae glomerantur avēs, ubi frīgidus annus

trāns pontum fugat et terrīs immittit aprīcīs.

Stābant ōrantēs prīmī trānsmittere cursum

tendēbantque manūs rīpae ulteriōris amōre.

nāvita sed trīstis nunc hōs nunc accipit illōs,315

ast aliōs longē summōtōs arcet harēnā.

Aenēās mīrātus enim mōtusque tumultū

'Dīc,' ait, 'ō virgō, quid vult concursus ad amnem?

quidve petunt animae? vel quō discrīmine rīpās

hae linquunt, illae rēmīs vada līvida verrunt?'320

Ollī sīc breviter fāta est longaeva sacerdōs:

'Anchīsā generāte, deum certissima prōlēs,

Cōcӯtī stāgna alta vidēs Stygiamque palūdem,

dī cuius iūrāre timent et fallere nūmen.

Haec omnis, quam cernis, inops inhumātaque turba est;325

portitor ille Charōn; hī, quōs vehit unda, sepultī.

nec rīpās datur horrendās et rauca fluenta

trānsportāre prius quam sēdibus ossa quiērunt.

Centum errant annōs volitantque haec lītora circum;

tum dēmum admissī stāgna exoptāta revīsunt.'330

Cōnstitit Anchīsā satus et vēstīgia pressit

multa putāns sortemque animō miserātus inīquam.

Cernit ibī maestōs et mortis honōre carentēs

Leucaspim et Lyciae ductōrem classis Orontēn,

quōs simul ā Trōiā ventōsa per aequora vectōs335

obruit Auster, aquā involvēns nāvemque virōsque.

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Francese, Christopher, Meghan Reedy, et. al. Selections from Vergil’s Aeneid. Dickinson College Commentaries (2016) http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-vi-295-336