Vergil, Aeneid I 494-519

Haec dum Dardaniō Aenēae mīranda videntur,

dum stupet obtūtūque haeret dēfīxus in ūnō,495

rēgīna ad templum, fōrmā pulcherrima Dīdō,

incessit magnā iuvenum stīpante catervā.

Quālis in Eurōtae rīpīs aut per iuga Cynthī

exercet Dīāna chorōs, quam mīlle secūtae

hinc atque hinc glomerantur Orēades; illa pharetram500

fert umerō gradiēnsque deās superēminet omnēs

(Lātōnae tacitum pertemptant gaudia pectus):

tālis erat Dīdō, tālem sē laeta ferēbat

per mediōs īnstāns operī rēgnīsque futūrīs.

Tum foribus dīvae, mediā testūdine templī,505

saepta armīs soliōque altē subnīxa resēdit.

Iūra dabat lēgēsque virīs, operumque labōrem

partibus aequābat iūstīs aut sorte trahēbat:

cum subitō Aenēās concursū accēdere magnō

Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum510

Teucrōrumque aliōs, āter quōs aequore turbō

dispulerat penitusque aliās āvexerat ōrās.

Obstipuit simul ipse, simul percussus Achātēs

laetitiāque metūque; avidī coniungere dextrās

ārdēbant, sed rēs animōs incognita turbat.515

Dissimulant et nūbe cavā speculantur amictī

quae fortūna virīs, classem quō lītore linquant,

quid veniant; cūnctīs nam lēctī nāvibus ībant

ōrantēs veniam et templum clāmōre petēbant.

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-494-519