Vergil, Aeneid I 657-694

At Cytherēa novās artīs, nova pectore versat

cōnsilia, ut faciem mūtātus et ōra Cupīdō

prō dulcī Ascaniō veniat, dōnīsque furentem

incendat rēgīnam atque ossibus implicet ignem.660

quippe domum timet ambiguam Tyriōsque bilinguīs;

ūrit atrōx Iūnō et sub noctem cūra recursat.

Ergō hīs āligerum dictīs adfātur Amōrem:

'Nāte, meae vīrēs, mea magna potentia, sōlus

nāte patris summī quī tēla Typhōea temnis,665

ad tē cōnfugiō et supplex tua nūmina poscō.

Frāter ut Aenēās pelagō tuus omnia circum

lītora iactētur odiīs Iūnōnis acerbae,

nōta tibi, et nostrō doluistī saepe dolōre.

nunc Phoenissa tenet Dīdō blandīsque morātur670

vōcibus, et vereor quō sē Iūnōnia vertant

hospitia: haud tantō cessābit cardine rērum.

Quōcircā capere ante dolīs et cingere flammā

rēgīnam meditor, nē quō sē nūmine mūtet,

sed magnō Aenēae mēcum teneātur amōre.675

Quā facere id possīs nostram nunc accipe mentem:

Rēgius accītū cārī genitōris ad urbem

Sīdoniam puer īre parat, mea maxima cūra,

dōna ferēns pelagō et flammīs restantia Trōiae;

Hunc ego sōpītum somnō super alta Cythēra680

aut super Īdalium sacrātā sēde recondam,

nē quā scīre dolōs mediusve occurrere possit.

Tū faciem illīus noctem nōn amplius ūnam

falle dolō et nōtōs puerī puer indue vultūs,

ut, cum tē gremiō accipiet laetissima Dīdō685

rēgālīs inter mēnsās laticemque Lyaeum,

cum dabit amplexūs atque ōscula dulcia fīget,

occultum īnspīrēs ignem fallāsque venēnō.'

Pāret Amor dictīs cārae genetrīcis, et ālās

exuit et gressū gaudēns incēdit Iǖlī.690

At Venus Ascaniō placidam per membra quiētem

inrigat, et fōtum gremiō dea tollit in altōs

Īdaliae lūcōs, ubi mollis amāracus illum

flōribus et dulcī aspīrāns complectitur umbrā.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-657-694