Vergil, Aeneid I 12-33

Urbs antīqua fuit (Tyriī tenuēre colōnī)

Karthāgō, Ītaliam contrā Tiberīnaque longē

ōstia, dīves opum studiīsque asperrima bellī,

quam Iūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam15

posthabitā coluisse Samō. hīc illius arma,

hīc currus fuit; hoc rēgnum dea gentibus esse,

sī quā Fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.

Prōgeniem sed enim Trōiānō ā sanguine dūcī

audierat Tyriās ōlim quae verteret arcēs;20

hinc populum lātē rēgem bellōque superbum

ventūrum excidiō Libyae; sīc volvere Parcās.

Id metuēns veterisque memor Sāturnia bellī,

prīma quod ad Trōiam prō cārīs gesserat Argīs—

necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs25

exciderant animō; manet altā mente repostum

iūdicium Paridis sprētaeque iniūria fōrmae

et genus invīsum et raptī Ganymēdis honōrēs:

hīs accēnsa super iactātōs aequore tōtō

Trōas, rēliquiās Danaüm atque immītis Achillī,30

arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs

errābant āctī Fātīs maria omnia circum.

Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem.

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-12-33