Vergil, Aeneid I 142-156

Sīc ait, et dictō citius tumida aequora plācat

collēctāsque fugat nūbēs sōlemque redūcit.

Cӯmothoē simul et Trītōn adnīxus acūtō

dētrūdunt nāvēs scopulō; levat ipse tridentī145

et vāstās aperit syrtēs et temperat aequor

atque rotīs summās levibus perlābitur undās.

Ac velutī magnō in populō cum saepe coorta est

sēditiō saevitque animīs ignōbile vulgus

iamque facēs et saxa volant, furor arma ministrat;150

tum, pietāte gravem ac meritīs sī forte virum quem

cōnspexēre, silent arrēctīsque auribus astant;

ille regit dictīs animōs et pectora mulcet:

sīc cūnctus pelagī cecidit fragor, aequora postquam

prōspiciēns genitor caelōque invectus apertō155

flectit equōs currūque volāns dat lōra secundō.

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-142-156