Vergil, Aeneid I 157-179

Dēfessī Aeneadae quae proxima lītora cursū

contendunt petere, et Libyae vertuntur ad ōrās.

Est in sēcessū longō locus: īnsula portum

efficit obiectū laterum, quibus omnis ab altō160

frangitur inque sinūs scindit sēsē unda reductōs.

Hinc atque hinc vāstae rūpēs geminīque minantur

in caelum scopulī, quōrum sub vertice lātē

aequora tūta silent; tum silvīs scaena coruscīs

dēsuper, horrentīque ātrum nemus imminet umbrā.165

Fronte sub adversā scopulīs pendentibus antrum;

intus aquae dulcēs vīvōque sedīlia saxō,

nymphārum domus. Hīc fessās nōn vincula nāvēs

ūlla tenent, uncō nōn alligat ancora morsū.

Hūc septem Aenēās collēctīs nāvibus omnī170

ex numerō subit, ac magnō tellūris amōre

ēgressī optātā potiuntur Trōës harēnā

et sale tābentēs artūs in lītore pōnunt.

Ac prīmum silicī scintillam excūdit Achātēs

succēpitque ignem foliīs atque ārida circum175

nūtrīmenta dedit rapuitque in fōmite flammam.

Tum Cererem corruptam undīs Cereāliaque arma

expediunt fessī rērum, frūgēsque receptās

et torrēre parant flammīs et frangere saxō.

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-157-179