Vergil, Aeneid I 223-253

Et iam fīnis erat, cum Iuppiter aethere summō

dēspiciēns mare vēlivolum terrāsque iacentēs

lītoraque et lātōs populōs, sīc vertice caelī225

cōnstitit et Libyae dēfīxit lūmina rēgnīs.

Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās

trīstior et lacrimīs oculōs suffūsa nitentēs

adloquitur Venus: 'Ō quī rēs hominumque deumque

aeternīs regis imperiīs et fulmine terrēs,230

quid meus Aenēās in tē committere tantum,

quid Trōës potuēre, quibus tot fūnera passīs

cūnctus ob Ītaliam terrārum clauditur orbis?

Certē hinc Rōmānōs ōlim volventibus annīs,

hinc fore ductōrēs, revocātō ā sanguine Teucrī,235

quī mare, quī terrās omnēs diciōne tenērent,

pollicitus—quae tē, genitor, sententia vertit?

Hōc equidem occāsum Trōiae trīstēsque ruīnās

sōlābar fātīs contrāria fāta rependēns;

nunc eadem fortūna virōs tot cāsibus āctōs240

īnsequitur. Quem dās fīnem, rēx magne, labōrum?

Antēnor potuit mediīs ēlāpsus Achīvīs

Īllyricōs penetrāre sinūs atque intima tūtus

rēgna Liburnōrum et fontem superāre Timāvī,

unde per ōra novem vāstō cum murmure montēs245

it mare prōruptum et pelagō premit arva sonantī.

Hīc tamen ille urbem Patavī sēdēsque locāvit

Teucrōrum et gentī nōmen dedit armaque fīxit

Trōïa, nunc placidā compostus pāce quiēscit:

nōs, tua prōgeniēs, caelī quibus adnuis arcem,250

nāvibus (īnfandum!) āmissīs ūnīus ob īram

prōdimur atque Italīs longē disiungimur ōrīs.

Hic pietātis honōs? Sīc nōs in scēptra repōnis?'

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-223-253