Vergil, Aeneid I 643-656

Aenēās (neque enim patrius cōnsistere mentem

passus amor) rapidum ad nāvīs praemittit Achātēn,

Ascaniō ferat haec ipsumque ad moenia dūcat;645

omnis in Ascaniō cārī stat cūra parentis.

Mūnera praetereā Īliacīs ērepta ruīnīs

ferre iubet, pallam signīs aurōque rigentem

et circumtextum croceō vēlāmen acanthō,

ōrnātūs Argīvae Helenae, quōs illa Mycēnīs,650

Pergama cum peterēt inconcessōsque hymenaeōs,

extulerat, mātris Lēdae mīrābile dōnum;

praetereā scēptrum, Īlionē quod gesserat ōlim,

maxima nātārum Priamī, collōque monīle

bācātum, et duplicem gemmīs aurōque corōnam.655

Haec celerāns iter ad nāvīs tendēbat Achātēs.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-643-656