Vergil, Aeneid I 723-756

Postquam prīma quiēs epulīs mēnsaeque remōtae,

crātēras magnōs statuunt et vīna corōnant.

Fit strepitus tēctīs vōcemque per ampla volūtant725

ātria; dēpendent lychnī laqueāribus aureīs

incēnsī et noctem flammīs fūnālia vincunt.

Hīc rēgīna gravem gemmīs aurōque poposcit

implēvitque merō pateram, quam Bēlus et omnēs

ā Bēlō solitī; tum facta silentia tēctīs:730

'Iuppiter, hospitibus nam tē dare iūra loquuntur,

hunc laetum Tyriīsque diem Trōiāque profectīs

esse velīs, nostrōsque huius meminisse minōrēs.

Adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iūnō;

et vōs ō coetum, Tyriī, celebrāte faventēs.'735

Dīxit et in mēnsam laticum lībāvit honōrem

prīmaque, lībātō, summō tenus attigit ōre;

tum Bitiae dedit increpitāns; ille impiger hausit

spūmantem pateram et plēnō sē prōluit aurō;

post aliī procerēs. Citharā crīnītus Iȫpās740

personat aurātā, docuit quem maximus Atlās.

Hic canit errantem lūnam sōlisque labōrēs,

unde hominum genus et pecudēs, unde imber et ignēs,

Arctūrum pluviāsque Hyadas geminōsque Triōnēs,

quid tantum Ōceanō properent sē tingere sōlēs745

hībernī, vel quae tardīs mora noctibus obstet;

Ingeminant plausū Tyriī, Trōësque sequuntur.

Nec nōn et variō noctem sermōne trahēbat

īnfēlīx Dīdō longumque bibēbat amōrem,

multa super Priamō rogitāns, super Hectore multa;750

nunc quibus Aurōrae vēnisset fīlius armīs,

nunc quālēs Diomēdis equī, nunc quantus Achillēs.

'Immō age et ā prīmā dīc, hospes, orīgine nōbīs

īnsidiās' inquit 'Danaüm cāsūsque tuōrum

errōrēsque tuōs; nam tē iam septima portat755

omnibus errantem terrīs et flūctibus aestās.'

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-723-756