Vergil, Aeneid I 208-222

Tālia vōce refert cūrīsque ingentibus aeger

spem vultū simulat, premit altum corde dolōrem.

Illī sē praedae accingunt dapibusque futūrīs:210

tergora dīripiunt costīs et vīscera nūdant;

pars in frūsta secant veribusque trementia fīgunt,

lītore aēna locant aliī flammāsque ministrant.

Tum vīctū revocant vīrēs, fūsīque per herbam

implentur veteris Bacchī pinguisque ferīnae.215

Postquam exēmpta famēs epulīs mēnsaeque remōtae,

āmissōs longō sociōs sermōne requīrunt,

spemque metumque inter dubiī, seu vīvere crēdant

sīve extrēma patī nec iam exaudīre vocātōs.

Praecipuē pius Aenēās nunc ācris Orontī,220

nunc Amycī cāsum gemit et crūdēlia sēcum

fāta Lycī fortemque Gyān fortemque Cloanthum.

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-208-222