Vergil, Aeneid I 124-131

Intereā magnō miscērī murmure pontum

ēmissamque hiemem sēnsit Neptūnus et īmīs125

stāgna refūsa vadīs, graviter commōtus, et altō

prōspiciēns summā placidum caput extulit undā.

Disiectam Aenēae tōtō videt aequore classem,

flūctibus oppressōs Trōas caelīque ruīnā;

nec latuēre dolī frātrem Iūnōnis et īrae.130

Eurum ad sē Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur:

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-124-131