Vergil, Aeneid I 372-386

'Ō dea, sī prīmā repetēns ab orīgine pergam

et vacet annālēs nostrōrum audīre labōrum,

ante diem clausō compōnet Vesper Olympō.

Nōs Trōiā antīquā, sī vestrās forte per aurēs375

Trōiae nōmen iit, dīversa per aequora vectōs

forte suā Libycīs tempestās appulit ōrīs.

Sum pius Aenēās, raptōs quī ex hoste Penātēs

classe vehō mēcum, fāmā super aethera nōtus;

Ītaliam quaerō patriam, et genus ab Iove summō.380

Bis dēnīs Phrygium cōnscendī nāvibus aequor,

mātre deā mōnstrante viam data fāta secūtus;

vix septem convulsae undīs Eurōque supersunt.

ipse ignōtus, egēns, Libyae dēserta peragrō,

Eurōpā atque Asiā pulsus.' Nec plūra querentem385

passa Venus mediō sīc interfāta dolōre est:

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-372-386