Vergil, Aeneid I 325-334

Sīc Venus et Veneris contrā sīc fīlius ōrsus:325

'Nūlla tuārum audīta mihī neque vīsa sorōrum,

ō quam tē memorem, virgō? namque haud tibi vultus

mortālis, nec vōx hominem sonat; ō, dea certē

(An Phoebī soror? an nymphārum sanguinis ūna?),

Sīs fēlīx nostrumque levēs, quaecumque, labōrem330

et quō sub caelō tandem, quibus orbis in ōrīs

iactēmur doceās: ignārī hominumque locōrumque

errāmus ventō hūc vāstīs et flūctibus āctī.

multa tibi ante ārās nostrā cadet hostia dextrā.'

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-325-334