Vergil, Aeneid I 520-543

Postquam intrōgressī et cōram data cōpia fandī,520

maximus Īlioneus placidō sīc pectore coepit:

'Ō rēgīna, novam cui condere Iuppiter urbem

iūstitiāque dedit gentēs frēnāre superbās,

Trōes tē miserī, ventīs maria omnia vectī,

ōrāmus: prohibē īnfandōs ā nāvibus ignēs,525

parce piō generī et propius rēs aspice nostrās.

Nōn nōs aut ferrō Libycōs populāre penātēs

vēnimus, aut raptās ad lītōra vertere praedās;

nōn ea vīs animō nec tanta superbia victīs.

Est locus, Hesperiam Grāī cognōmine dīcunt,530

terra antīqua, potēns armīs atque ūbere glaebae;

Oenōtrī coluēre virī; nunc fāma minōrēs

Ītaliam dīxisse ducis dē nōmine gentem.

Hic cursus fuit,

cum subitō adsurgēns flūctū nimbōsus Orīōn535

in vada caeca tulit penitusque procācibus Austrīs

perque undās superante salō perque invia saxa

dispulit; hūc paucī vestrīs adnāvimus ōrīs.

Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara mōrem

permittit patria? Hospitiō prohibēmur harēnae;540

bella cient prīmāque vetant cōnsistere terrā.

Sī genus hūmānum et mortālia temnitis arma,

at spērāte deōs memorēs fandī atque nefandī.

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-520-543