Vergil, Aeneid I 561-578

Tum breviter Dīdō vultum dēmissa profātur:

'solvite corde metum, Teucrī, sēclūdite cūrās.

Rēs dūra et rēgnī novitās mē tālia cōgunt

mōlīrī et lātē fīnēs custōde tuērī.

Quis genus Aeneadum, quis Trōiae nesciat urbem,565

virtūtēsque virōsque aut tantī incendia bellī?

Nōn obtūnsa adeō gestāmus pectora Poenī,

nec tam āversus equōs Tyriā Sōl iungit ab urbe.

Seu vōs Hesperiam magnam Sāturniaque arva

sīve Erycis fīnēs rēgemque optātis Acestēn,570

auxiliō tūtōs dīmittam opibusque iuvābō.

Vultis et hīs mēcum pariter cōnsīdere rēgnīs?

Urbem quam statuō, vestra est; subdūcite nāvēs;

Trōs Tyriusque mihī nūllō discrīmine agētur.

Atque utinam rēx ipse Notō compulsus eōdem575

adforet Aenēās! Equidem per lītora certōs

dīmittam et Libyae lūstrāre extrēma iubēbō,

sī quibus ēiectus silvīs aut urbibus errat.'

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-561-578