Vergil, Aeneid I 81-101

Haec ubi dicta, cavum conversā cuspide montem

impulit in latus; ac ventī velut agmine factō,

quā data porta, ruunt et terrās turbine perflant.

Incubuēre marī tōtumque ā sēdibus īmīs

ūnā Eurusque Notusque ruunt crēberque procellīs85

Āfricus, et vāstōs volvunt ad lītora flūctūs.

īnsequitur clāmorque virum strīdorque rudentum;

Ēripiunt subitō nūbēs caelumque diemque

Teucrōrum ex oculīs; pontō nox incubat ātra;

Intonuēre polī et crēbrīs micat ignibus aethēr90

praesentemque virīs intentant omnia mortem.

Extemplō Aenēae solvuntur frīgore membra;

ingemit et duplicēs tendēns ad sīdera palmās

tālia vōce refert: 'Ō terque quaterque beātī,

quīs ante ōra patrum Trōiae sub moenibus altīs95

contigit oppetere! ō Danaüm fortissime gentis

Tӯdīdē! Mēne Īliacīs occumbere campīs

nōn potuisse tuāque animam hanc effundere dextrā,

saevus ubi Aeacidae tēlō iacet Hector, ubi ingēns

Sarpēdōn, ubi tot Simois correpta sub undīs100

scūta virum galeāsque et fortia corpora volvit!'

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-81-101