Vergil, Aeneid I 65-75

'Aeole (namque tibī dīvum pater atque hominum rēx65

et mulcēre dedit flūctūs et tollere ventō),

gēns inimīca mihī Tyrrhēnum nāvigat aequor

Īlium in Ītaliam portāns victōsque Penātēs:

incute vim ventīs submersāsque obrue puppēs,

aut age dīversōs et dissice corpora pontō.70

Sunt mihi bis septem praestantī corpore nymphae,

quārum quae fōrmā pulcherrima Dēïopēa,

cōnūbiō iungam stabilī propriamque dicābō,

omnēs ut tēcum meritīs prō tālibus annōs

exigat et pulchrā faciat tē prōle parentem.'75

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-65-75