Vergil, Aeneid I 180-197

Aenēās scopulum intereā cōnscendit, et omnem180

prōspectum lātē pelagō petit, Anthea sī quem

iactātum ventō videat Phrygiāsque birēmēs

aut Capyn aut celsīs in puppibus arma Caīcī.

Nāvem in cōnspectū nūllam, trēs lītore cervōs

prōspicit errantēs; hōs tōta armenta sequuntur185

ā tergō et longum per vallēs pāscitur agmen.

Cōnstitit hīc arcumque manū celerēsque sagittās

corripuit fīdus quae tēla gerēbat Achātēs,

ductōrēsque ipsōs prīmum capita alta ferentēs

cornibus arboreīs sternit, tum vulgus et omnem190

miscet agēns tēlīs nemora inter frondea turbam;

nec prius absistit quam septem ingentia victor

corpora fundat humī et numerum cum nāvibus aequet;

Hinc portum petit et sociōs partītur in omnēs.

Vīna bonus quae deinde cadīs onerārat Acestēs195

lītore Trīnacriō dederatque abeuntibus hērōs

dīvidit, et dictīs maerentia pectora mulcet:

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-180-197