Vergil, Aeneid I 34-49

Vix ē cōnspectū Siculae tellūris in altum

vēla dabant laetī et spūmās salis aere ruēbant,35

cum Iūnō aeternum servāns sub pectore vulnus

haec sēcum: 'Mēne inceptō dēsistere victam

nec posse Ītaliā Teucrōrum āvertere rēgem!

Quippe vetor Fātīs. Pallasne exūrere classem

Argīvum atque ipsōs potuit summergere pontō40

ūnius ob noxam et furiās Āiācis Oīleī?

Ipsa Iovis rapidum iaculāta ē nūbibus ignem

disiēcitque ratēs ēvertitque aequora ventīs,

illum exspīrantem trānsfīxō pectore flammās

turbine corripuit scopulōque īnfīxit acūtō;45

ast ego, quae dīvum incēdō rēgīna Iovisque

et soror et coniūnx, ūnā cum gente tot annōs

bella gerō. Et quisquam nūmen Iūnōnis adōrat

praetereā aut supplex ārīs impōnet honōrem?'

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-34-49