Vergil, Aeneid I 1-11

Arma virumque canō, Trōiae quī prīmus ab ōrīs

Ītaliam fātō profugus Lāvīniaque vēnit

lītora, multum ille et terrīs iactātus et altō

vī superum, saevae memorem Iūnōnis ob īram,

multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem5

īnferretque deōs Latiō; genus unde Latīnum

Albānīque patrēs atque altae moenia Rōmae.

Mūsa, mihī causās memorā, quō nūmine laesō

quidve dolēns rēgīna deum tot volvere cāsūs

īnsignem pietāte virum, tot adīre labōrēs10

impulerit. Tantaene animīs caelestibus īrae?

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-1-11