Vergil, Aeneid I 418-440

Corripuēre viam intereā, quā sēmita mōnstrat,

iamque ascendēbant collem, quī plūrimus urbī

imminet adversāsque aspectat dēsuper arcēs.420

Mīrātur mōlem Aenēās, māgālia quondam,

mīrātur portās strepitumque et strāta viārum.

Īnstant ārdentēs Tyriī: pars dūcere mūrōs

mōlīrīque arcem et manibus subvolvere saxa,

pars optāre locum tēctō et conclūdere sulcō;425

iūra magistrātūsque legunt sānctumque senātum.

hīc portūs aliī effodiunt; hīc alta theātrīs

fundāmenta locant aliī, immānēsque columnās

rūpibus excīdunt, scaenīs decora apta futūrīs:

quālis apēs aestāte novā per flōrea rūra430

exercet sub sōle labor, cum gentis adultōs

ēdūcunt fētūs, aut cum līquentia mella

stīpant et dulcī distendunt nectare cellās,

aut onera accipiunt venientum, aut agmine factō

ignāvum fūcōs pecus ā praesēpibus arcent;435

fervet opus redolentque thymō fragrantia mella.

'Ō fortūnātī, quōrum iam moenia surgunt!'

Aenēās ait et fastīgia suspicit urbis.

Īnfert sē saeptus nebulā (mīrābile dictū)

per mediōs, miscetque virīs neque cernitur ūllī.440

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-418-440