Vergil, Aeneid I 272-296

Hīc iam ter centum tōtōs rēgnābitur annōs

gente sub Hectoreā, dōnec rēgīna sacerdōs

Mārte gravis geminam partū dabit Īlia prōlem.

Inde lupae fulvō nūtrīcis tegmine laetus275

Rōmulus excipiet gentem et Māvortia condet

moenia Rōmānōsque suō dē nōmine dīcet.

Hīs ego nec mētās rērum nec tempora pōnō:

imperium sine fīne dedī. Quīn aspera Iūnō,

quae mare nunc terrāsque metū caelumque fatīgat,280

cōnsilia in melius referet, mēcumque fovēbit

Rōmānōs, rērum dominōs gentemque togātam.

Sīc placitum. Veniet lūstrīs lābentibus aetās

cum domus Assaracī Pthīam clārāsque Mycēnās

servitiō premet ac victīs dominābitur Argīs.285

Nāscētur pulchrā Trōiānus orīgine Caesar,

imperium Ōceanō, fāmam quī terminet astrīs,

Iūlius, ā magnō dēmissum nōmen Iǖlō.

Hunc tū ōlim caelō spoliīs Orientis onustum

accipiēs sēcūra; vocābitur hic quoque vōtīs.290

Aspera tum positīs mītēscent saecula bellīs:

cāna Fidēs et Vesta, Remō cum frātre Quirīnus

iūra dabunt; dīrae ferrō et compāgibus artīs

claudentur bellī portae; Furor impius intus

saeva sedēns super arma et centum vīnctus aēnīs295

post tergum nōdīs fremet horridus ōre cruentō.'

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-i-272-296