Cicero /
Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119

Edited by Ingo Gildenhard

purchase print book 

89

[89] Ō mea frūstrā semper vērissima auguria rērum futūrārum! dīcēbam illīs in Capitōliō līberātōribus nostrīs, cum mē ad tē īre vellent ut ad dēfendendam rem pūblicam tē adhortārer, quoad metuerēs, omnia tē prōmissūrum; simul ac timēre dēsīssēs, similem tē futūrum tuī. itaque cum cēterī cōnsulārēs īrent redīrent, in sententiā mānsī: neque tē illō diē neque posterō vīdī neque ūllam societātem optimīs cīvibus cum importūnissimō hoste foedere ūllō cōnfirmārī posse crēdidī. post diem tertium vēnī in aedem Tellūris et quidem invītus, cum omnīs aditūs armātī obsīderent.

extras

article nav

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero: Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2020. ISBN: 978-1-947822-12-2 http://dcc.dickinson.edu/cicero-philippics/ii-89