Cicero /
Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119

Edited by Ingo Gildenhard

purchase print book 

117

[117] Cum illō ego tē dominandī cupiditāte cōnferre possum, cēterīs vērō rēbus nūllō modō comparandus es. sed ex plūrimīs malīs quae ab illō reī pūblicae sunt inusta hoc tamen bonī est quod didicit iam populus Rōmānus quantum cuique crēderet, quibus sē committeret, ā quibus cavēret. haec nōn cōgitās, neque intellegis satis esse virīs fortibus didicisse quam sit rē pulchrum, beneficiō grātum, fāmā glōriōsum tyrannum occīdere? an, cum illum hominēs nōn tulerint, tē ferent?

extras

article nav

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero: Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2020. ISBN: 978-1-947822-12-2 http://dcc.dickinson.edu/cicero-philippics/ii-117